Text List

Articulus 27

Articulus 27

Quid sit decimari in lumbis Abrahe ?

ARTICULUS XXVII. Quid sit decimari in lumbis Abrahe ?

Secundo quaeritur, Quid sit decimari in lumbis Abrahe?

1. Aut enim decimari est decimas dare, aut ad decimas obligari, aut sienum decimationis eorum preostendere qui post futuri erant. Si hoc est decimas dare: ergo qui post futuri erant, tune dabant decimas : et datis decimis, deobligatur ad dandum qui dedit : ergo post decimas dare non tenebatur, quod falsum est.

2. Praterea, Videtur, quod res in potentia materiali originis existens, non possit decimari hoc modo: quia aliquis decimat frumentum suum, et de decimato seminat, et frugem quae crevit, iterum tenetur decimare, licet fuit in de~ cimatis seminibus secundum originis materiam: ergo a simili licet decimas dedert Abraham, filios tamen in se decimare non potuit.

3. Si vero dicatur, quod decimare est ad decimas obligari. Contra : Levite non sunt ad decimas obligati: imo acceperunt decimas a populo secundum legem: et ita magis decimati sunt, si hoc esset decimari, in Melchisedech qui decimas accepit, quam in Abraham qui dedit.

Si vero hoc est signum decimationis aliorum preostendere. Conrra : Ipst fuerunt tunc secundum materiam originis tantum: sed cum omni eodem modo fuit ibi Christus : ergo Christus fuit deci~ matus, sicut et ipsi.

4, Praterea, Videtur magis convenire Christo quam aliis: quia ipse significatus est per decimam, ut dicit Augustinus et Magister '; ergo videtur magis esse decimatus.

5. Praeterea, Post victoriam Abraham decimas obtulit Melchisedech: sic Christus post triumphum obtulit pretium redemptionis Patri: ergo magis convenit Christo decimari in tali signo, quam aliis.

Ulterius quaeritur, Quid est hoc quod dicit Augustinus pro causa quare Christus non fuit decimatus in lumbis Abrahe: quia scilicet aliter fuit ibi quam alii?

Tloc enim videtur esse falsum: lex enim concupiscentia non est in aliquo nisi quando est: sed tunc posteri non fuerunt: ergo per legem concupiscentie tunc non fuerunt : ergo per corpulentam substantiam tantum : et sic fuit bi Christus : ergo alii fuerunt ibi sicut Christus.

Solutio Dicendum, quod decimari aliud est quam decimare. Decimare enim est idem quod decimas dare: et hoc fit duabus de causis, quarum una est moralis: et quoad illam remanserunt decime in lege nova, scilicet ut sit cibus in domo Dei, ut dicit Malachias 2, ut scilicet ministri habeant unde sustententur in templo servientes. Alia causa est, ut ostendatur oblatio perfectionis esse pro se facta apud Deum: quienim decimam dat, decimum quod occurrit ad numerum et se superior) porrigit, et retinet novem sibi. Denarius autem limes est primus, et perfectionem significat: unde significat pretium nostre redemptionis quod a nobis removetur, ut pretium a redemptis: quia parte ex nostra pretium hoc habere non potuimus. Retentio autem novem, qui numerus imperfectionem significat, per hoc quod cadit et deficit a denario, signat nostram imperfectionem : et sic oblatio decime est significare se imperfectum et indigere redemptione. Decimum autem quod a se porrigit, signat redemptionis illius pretium. Et ita exponit Magister ugo de sanclo Victore. Decimari autem est ista indigore liberatione significare.

Dicendum ergo ad primum, quod Apostolus ad Hlebr. vu, 4 et seq., unde istud totum trahitur, intendit probare Christi sacerdotium excellere sacerdotium Leviticum, m hoc quod Christi sacerdotium significalur per sacerdotium Melchisedech, qui ut major accepit decimas ab Abraham, im quo ministri sacerdotii veteris legis significali sunt indigere redemptione, et hoc significatur per decimas oblatas ab Abraham ipsi Melchisedech, qua redemptione non indiguit Christus: imo significatur caro ejus per decimum quod accepit Melchisedech, ut benediceret Abrahe: sicut Pater accepit immolationem corporis Christi, ut benediceret humano generi. Et sic patet quare Christus non est decimatus in lumbis Abrahe, scilicet liberatione indi gens significatus. Alu autem in lumbis ejus decimati sunt, qui per novenarium retentum significali sunt indigere liberationc, quae per sacerdotium Melchisedech et benediclionem significatur. Dieatur igitur ad primum, quod decimatum esse est vignificare indigere libcratione per novenarium retentum in oblatione decime partis ci qui benedicit et redimit: et ad bane decimationem patet, quod omnes qui per novenarium significantur, per Abraham obligantur.

Ad illud autem quod objicitur, quod non potest decimari res in potentia existcns, solvendum quod non potest decimari per numerum actu ejicientem decimam : quia non est actu, sed potentia : sed potest decimari, id est, ad decimationem determinar: et obligari hoc modo quo est. Et quod objicitur de grano, dicendum quod hoc granum duplex est, scilicet ut actu ens, et sic decimatum est : et ut potentia aliud ens in ipso, et sic quod in ipso est, non est decimatum, et debet docimar quando egreditur de ipso

Ad aliud dicendum, quod Levita ac- ceperunt decimas, ut sunt ad sustentationem ministrorum, sed non ut significat decimatio liberationis indigentiam: quia sic decimati sunt, et non decimas acceperunt.

Av attup dicendum, quod esse in lumbis attribuitur omnibus quoad materiam originis : sed ila materia duplicem habet comparationem, scilicet ad_ originem, et ad originatum. Ad originem iterum duplicem habet comparationem : unam secundum substantiam corpulentam, aliam secundum legem qua discinditur et trajicitur im alium. Ad originatum autem iterum duplicem habet comparationem, scilicet ut ens possibilis substantia in ipso, et secundum modum quo est accipienda ad ipsum originatum constituendum,

Si autem accipiatur materia hic in respectu ad originem tantum materialiter: ad originatum autem ut ens materia ipsius tantum. Dicendum, quod Christus hoc modo fuit in lumbis, ut alu : et hoe vocat Augustinus in lumbis esse secundum corpulentam substantiam : ideo quia in utroque respectu, scilicet ad originem, et ad originatum, non aitenditur nist materialiter prout materia est substantia corpulenta in qua fit corporis forma Si autem accipiatur in duobus respectibus secundis, scilicet secundum legem concupiscentiae qua trajicitur ab origine, et secundum ceommixtionem sexuum quomodo accipiltur in concepto, non fuit ibi Christus sicut alii. Et hoc innuit Augustinus, cum dicit, quod illi decimati sunt in lumbis Abrahe, qui sic fuerunt in lumbis ejus, sicut ipse Abrahana fuit in lumbis patris sui: et qui per concubitum futuri fuerunt in matre.

Si autem adhuc objicitur, quod Christi caro antequam essct sub Christi forma, tota fuit Virginis caro: et illa tota fuit ibi sccundum utrumque respectum : ergo et caro Christi. Sicut supra determinatum est, dicendum, quod non est verum : quia Virginis caro altorius rationis est, quam Christi caro. Disitur enim caro Christi duplex, scilicet quae actu caro Christi est, et illa numquam ut Christi fuit in alio quam in ipso. Alio modo dicitur Christi caro, quae per fidem de nostra massa Christo determinata est accipienda : etilla fuit in omnibus descendens, et semper per actum concubitus quidem secundum substantiam : sed ut fides conjungit eam cum respectu ad Christum, sic impossibilis erat ad legem concupiscentiae : et haec est accipere carnem Christi secundum rationem : quia in hac ratione qua futura erat Christi, numquam legi concupiscentiae subjacuit, sicut supra diximus.

Ad aliud dicendum, quod in decima oblata Christus significatur: sed ipsum oblatum non decimatur sic, sicut supra diximus : sed potius ipse actus ejus qui novem retinet, obligat decimationi per hoc quod profitetur se tali decima redimenti indigere.

Ad aliud dicendum, sicut patet ex preedictis, quod illa caro ut Christo per fidem determinata non fuit nisi per corpulentam substantiam in patrum lumbis: alii autem duobus modis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 27