Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum peccatum in Spiritum sanctum sit speciale peccatum separatum ab omnibus altis ?

ARTICULUS III. Utrum peccatum in Spiritum sanctum sit speciale peccatum separatum ab omnibus altis ?

Tertio queritur, Utrum sit speciale peccatum separatum ab alilis peccatis ?

Et videtur, quod sic: quia 1. Remissibile et irremissibile sunt passiones quae conveniunt peccato secundum quod ipsum in specie consideratur : cum igitur peccatum in Spiritum san-- ctum dicat irremissibile esse, ipsum erit species peccati secundum se. .

2. Item, Hlud peccatum, ut consueverunt dicere Magistri, opponitur gratia specialiin qua fit remissio peccati cum. gratia informante liberum arbitrium aq. actum : quod autem opponitur gratia speciali, est speciale peccatum : ergo. peccatum in Spiritum sanctum est pec~ catum speciale.

3. Item, In Litiera dicitur, quod est quoddam peccatum pre ceteris gravius : non autem comparatur ad alia peccata specialia nisi peccatum speciale : ergo ipsum est peccatum speciale.

4, Item, Non dividitur in species nisi peccatum in genere determinato acceptum : sed peccatum in Spiritum sanctum, hic in Litfera et a Magistris dividitur in species : ergo ipsum genus est peccati secundum se.

5. Item, Oppugnare gratiam agnitam vel invidere gratia fraterne, dicunt speciales actus: sed istiactus sunt peccatum in Spiritum sanctum : ergo peccata moventia ad ipsos, sunt specialia peccata: | ergo et peccata specialia sunt etiam alia species peccati in Spiritum sanctum.

SED CONTRA : 1. Peccatum in Patrem, est peccatum ex infirmitate: et peccatum in Filium, est peccatum ex ignorantia : talia autem non sunt peccatum speciale, sed multa peccata diversa secundum speciem actus possunt esse ex infirmitate, et etiam ex ignorantia : ergo cum peccatum in Spiritum sanctum e diverso dividit peccatum cum illis, ipsum potius videtur dicere circumstantiam peccati, quam peccatum .. speciale.

2. Item, Peccare ex certa malitia di-. cit circumstantiam accusantem ex parte peccantis : hoc autem est peccatum in Spiritum sanctum : ergo videtur, quod peccatum in Spiritum sanctum non sit peccati species, sed peccati circumstan tia.

3. Item, Id quod potest circumstare actum eumdem in specie, circumstaniia est : peccare autem ex coactione per init delitatem, ut dicit Richardus de sancto Vi ctore in epist. de spiritu blasphemiz, ¢t peccare ex ignorantia, et peccare ex mia-~ litia, possunt esse circa actum eumdeom specie, sicut circa negare vel blasphema - re Christum : ergo sunt circumstantia, et non species peccatorum.

4. Item, Speciale peccatum quaerit iia - turam determinatam : sed peccatum in Spiritum sanctum non habet naturam determinatam, sed potius fundatur supcr alia peccata, ut patet in obstinatione, et desperatione, et praesumptione, et impanitentia finali : ergo peccatum in Spiritum sanctum non est peccatum speciale separatum ab aliis.

Solutio. Dicendum, quod peccatiua in Spiritum sanctum secundum rationvia qua trahitur in speciem, separatum est a peceatis aliis. Ex parte autem materice circa quam esi, quandoque est conjun cium peccatis aliis, quandoque separatunr. Secundum duas enim species quae stn invidentia fraterne gratie, et oppugnatio veritatis agnite, non supponit alia pe- ccata pro materia : sed in quatuor allis speciebus supponit alia peccata in subjacto: sed non supponit ea ut sit circunstantia actus earum, quia actum semper habet separatum ab actibus aliorum peccatorum, licet non habeat actum separitum, ita quod alia peccata sint materia circa quam fit actus istius peccati.

Dicendum ergo ad primum quod contra objicitur, quod peccatum in Spiritum sanctum dividitur contra peccatum in Patrem et in Filium, ratione cause quam dicit cum actu, et non ratione actus: et ideo non sequitur, quod ipsum sit circumstantia peccati tantum sicut peccatum in Patrem, sed quia dicit circiumstaniiam, ratione cujus opponitur peo- cato in Patrem, et peccato in Filiu~ Tamen, ut supra dictum est, peccatum Patrem dupliciter dicitur, scilicet secundum quod est contra Patrem, ut Pater sit materia actus et objectum : et secundum quod est ex causa quae est contra Patris attributum : et hoc ultimo modo sumitur hic a Magistro. Si autem primo modo sumeretur, actum haberet specialem, et esset speciale peccatum separatum ab aliis.

Ad aliud dicendum, quod licet certa nalitia dicat causam manentem quae sonat circumstantiam ex parte peccantis, tamen illa etiam supponit actum voluntatis interiorem : quia non peccat ex certa malitia nisi quod vult malum, et placet ei propter se, ut dicitur in Litera : et hoc est moveri speciali actu circa peccatum. Sic autem non est in peccato ex infirmitate, nec ex ignorantia : quia talis non vult infirmitatem vel ignorantiam vel etiam malum : et ideo illa sunt tantum circumstantie : sed peccatum in Spiritum sanctum est circumstantia et actus.

Ad aliud dicendum, quod id quod est circumstantia in peccato in Spiritum sanctum, potest esse circa actum similem in specie circa quem est infirmitas movens et ignorantia : sed ex hoc non dicitur peccatum speciale, sed potius ex hoc quod tali circumstantia posita ponitur etiam actus voluntas mali, scilicet interioris propter quem speciale efficitur peceatum.

Ad ultimum patet solutio per principium solutionis istius : quia non semper queerit peccatum speciale materiam specialem, sed sufficit sibi actus, et materia sua quandoque sunt peccata alia.

Et per hoc patet solutio ad totum quod quaesitum est. .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3