Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Cum vero inearnatio Verbi, sicut in supertoribus tractatum est, etc."

Hic incipit pars secunda illius partis, in qua agitur de conjunctione assumentis et assumpti, et in qua determinatur de operante conjunctionem et conjungente unibilia ipsa : et tota continetur in ista distinctione.

it dividitur in partes duas : in quarum prima Magister adducit rationem pro et contra, Quare incarriatio attribuitur Spiritui sancto ? In secunda autem ulterius queritur, Cur Apostolus dicat eum / fachum ex semine David secundum carnem: cum ipse secundum carnem factus sit de Spiritus sancti potestate, non de semine virili ? et hoc incipit in ultimo capitulo istius distinctionis, ibi scilicet, D, "Sed queri potest, Cum nos Salvatorem, etc."

Pars prima subdividitur in duas: in quarum prima accipitur ratio, quare Christus dicatur conceptus de Spiritu sancto, penes Spiritus sancti attributam quod est charitas. In secunda autem accipitur alia ratio penes Spiritus sancti opus, ibi, C, "Potest etiam dici Christus secundum hominem ideo natus, ete,"

Prior harum ulterius subdividitur in tres : in quarum prima movet questionem, et adhibet solutionem. In secunda, solutionem per auctoritatem Augustini confirmat, ibi, A, § 2: "Cum illam creaturam quam Virgo concepit, etc."

In tertia, tangit objectionem contrariam ex hoc quod videtur Spiritus sanctus esse pater Filii secundum hominem, et solvit, ibi, B, "Sed non est in hoc diutius immorandum."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus