Articulus 1
Articulus 1
Cujus persone attributo Incarnatio potissimum attribuitur ?
Incidit autem quastio circa primum capitulum, Cujus persone attributo incarnatio potissimum attribuatur ?
Videtur auiem, quod Patri. 1. Joan. 11,16: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, Constat autem, quod ly Deus supponat ibi pro Patre : quia Filius unigenitus non est Christus nisi Patris, non suus, nec Spiritus sancti, nec totius Trinitatis. Ergo videtur, quod datio illa est in carnem missio: ergo videtur, quod specialiler convenit Patri.
2. Item, Hoc ostendit nomen Angeli missi : quia fortitudo Dei Gabriel interpretatur. Cum igitur nomina nuntiorum attributa declarent, et missio et fortitudo sint potentia, videtur quod Patri debut attribui.
3. Item, Generatione humana non est ipse alia filatione filius, quam illa qua est Filius Patris : cum igitur per hance relationem ponat aliud quam Patrem, debet attribui opus generationis humane Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto.
4. Item, Supra habitum est, quod mittitur qui ab alio est: sed Filius a Patre est: ergo mittitur congruentissime ab ipso ; principalissima autem omnium missionum fuit illa quae est in carnem : ergo illa congruentissime Patri attribuitur. Illa autem missio fuit incarnatio : ergo incarnatio attribuitur Patri.
1. Supra enim habitum est, quod quia omnia in sapientia fecit, in , sapientia etiam recreari debuerunt : ergo opus in- carnationis Filio attribuitur, cui etiam attribuitur sapientia.
2. Item, Illius est operar: preecipuc incarnationem, cujus ipsam carneim maxime est assumere . hoc autem est Filus : ergo Filli ut operantis est opus incarnationis.
3. Item, Bernardus in libro V de Consideratione dicit : "Mulier sapientia fermento fidei gloriose Virginis tria sata in incarnatione conjunxit, scilicet novum, antiquum, sternum : novum in creatione anime de mihilo, aniquum in assumptione corporis de natura corporis Ade, wlernum in unione deitatis," Cum igitur sapientia sit attributum Filu, Fiho maaime attribuitur incarnatio,
Sed videtur, quod precipue Spiritui sancto : quia 1. Ita dicit Symbolum, "Qui conceptus est de Spiritu sancto."
Solutio Dicendum, quod secundum aliquid singularum personarum attributa inveniuntur in incarnatione : quoad conjunctionem enim distantium humane nature et divine apparuit potentia, sed quoad movens ad assumptionem carnis apparuit bonitas, quoad modum autem unionis indissolubilis apparuit sapientia.
Similiter, In consequentibus incarnationem ex parte finis qui est redemptio, apparuit bonitas : in solutione autem pretii debiti per modum debiti et potentis solvere, apparuit sapientia, quae conjunxit ea in pretio, quibus ipsum pretium refutari non poterat: ut scilicet (sicut dicit Augustinus) haberet unum in se unde deberet, et unde solvere posset pretium, et per deitatem ipsum oblatunr esset cum eo cui offerebatur unum, et cum sacerdote offerente ipsum in hostia unum, et eum his pro quibus offerebatur unum in natura humanitatis, Et hoc est quod dicit Augustinus m libro IV de Trinitate, sic inquiens : "Quid tam grate olferri et suscip: posset, quam caro sacrifici nostri, corpus effectum sacerdotis nostri ? Ut quoniam quatuor considerantur in ommn sacrificio, cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur. Idem ipse unus verusque mediator, per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret cul offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat!." Potentia autem apparuit in fine, etiam in victoria mortis inferni et diaboli : quia tamen finis intentus est bonitas, et primum movens est bonitas : ideo attribuitur Spiritui sancto.
Quod autem itasit dicunt quatuor auctoritates. Dicit enim Joannes Damascenus sic : "Monstratur in incarnatione simul honitas, et sapientia, et justitia, et potentia Dei : bonitas quidem quia non despexit proprii plasmatis infirmitatem, sed viscera ejus commota sunt ipso cadente, el manum porrexit, Justitia quidem quoniam homine victo, non alio quam homine fecit vinci tyrannum. Sapientia quidem ; quoniam invenit aparii, id est, difficillimi solutionem decentissimam." Item, Cassianus in libro I contra Nestorium dicit sic : "Descendit Verbum Filius, adest majestas Spiritus sancti, virtus obumbrat Patris, utique ut in sacramento conceptionis omnis esset operatio trinitatis." Item, Bernardus in libro V de Consideratione dicit, quod tres persone operate sunt Christi incarnationem. Idem dicit Augustinus in libro IV de Trinitate.
On this page