Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum species peccati in Spiritum sanctum sint bene assignate ?

ARTICULUS IV. Utrum species peccati in Spiritum sanctum sint bene assignate ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, §2: "Sed queritur, Quid sit illud peccatum ?"

Ibi enim videtur tangere species peccatiin Spiritum sanctum: et objicitur de illis speciebus, et videtur, .

1. Quod obduratio non sit species peccati, sed accidens peccantis. Dicit enim in Littera sic, quod "obstinatio est indurate mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impeenitens:" constat autem, quod pertinacia illa non respicit peccatum unum vel duo, sed omnia, et similiter impoenitentia: ergo non erit peccatum diffinitum, sed potius proprietas peccantis peccatis omnibus.

2. Preterea, Ex secunda parte hujus diffinitionis videtur obstinatio non esse species distincta a finali impoenitentia, sed esse causa ejus: et hoc est contra multos qui dicunt sex esse species hujus peccati.

3. Ulterius quaeritur de impeenitentia : quia illa nihil aliud videtur esse nisi continuatio peccati usque ad mortem sine penitentia: tales autem multi etiam in parvis peccatis moriuntur : ergo omnes illi peccant in Spiritum sanctum : et hoc est falsum, quia sic omnes damnati _ peccassent in Spiritum sanctum.

4. Ulterius etiam objicitur de desperatione. Cum enim sit desperatio contra spem, et similiter presumptio, deberet aliquid esse contra fidem et charitatem : et hoc non videtur: ergo insufficienter assignantur peccata in Spiritum sanctum.

5. Item, Spiritui sancto attribuitur charitas: ergo praecipue species ejus de- berent sumi penes contrarium charitatis + et tales nullas habemus.

6. Item, Augustinus dicit, quod infidelitas est peccatum, quo retento omnia retinentur : ergo ipsa est peccatum maximum : in Liffera autem dicitur, quod peccatum in Spiritum sanctum est peccatum maximum: ergo videtur, quod infidelitas sit peccatum in Spiritum san~ ctum.,

Ulterius quaeritur de speciebus quas tangit in secunda assignatione, quae sunt impugnatio veritatis agnite, et invidentia fraterne gratie.

1. Cum enim veritas attribuatur Filio, impugnatio veritatis agnitae potius est. peccatum in Filium, quam in Spiritum sanctum.

2. Similiter objicitur de secundo, quod si invidia est peccatum in Spiritum sanctum, tunc invidi peccant in Spiritum sanctum : quod grave est dicere.

Sotvutio. Dicendum, quod secundum Doctores probatiores, dua sunt opiniones de numero specierum peccati in Spiritum sanctum : quarum una est quae a modernis pluribus tenetur, et ponit esse sex, quae sic accipiuntur. Supponantur ea | quae sunt supra habita, scilicet quod peccatum in Spiritum sanctum secundum completam sui rationem dicat illud genus peccati, quod attributo Spiritus sancti opponitur in causa movente ad peccatum, et illi attributo quod secundum rationem intelligendi inclinat eum ad retinendum peccatum, quia hoc est bonitas ipsius: et quod oppugnat Spiritui sancto non in se, sed in his quae exiguntur ad peccati remissionem, quae sunt. dona ipsius. Cum autem tria concurrant ad remissionem, scilicet remittens, et il-. le cui remittitur, et Ecclesiae bonum_ quod communicatur ei cui remittitur, quia non remittitur peccatum nisi in Ecclesia in sacramentis. Cum, inquam, sic sit, ex parte cujuscumque istorum exiguntur duo ad peccati remissionem. Ex parte enim remittentis exigitur misericordia in remittendo totam culpam, et commutando peenam aeternam in temporalem. fx parte autem peene satisfactive injuncle vi clavium exigitar justitia volens satisleri per poenam injunctam. Misericordiam autem hanc oppugnat desperatio, et justitiam oppugnat presumptio. Ex arte vero ejus cui fit remissio, dicunt esse duo, scilicet dolorem de comimisso, et propositum non committendi de cetero. Et primum oppugnat obstinatio, cui placet peccatum per actum: et secundum oppugnat finalis impenitentia, quae est propositum numquam poenitendi de peccato. Ex parte Heclesie etiam duo sunt, scilicet veritas efficacia sacramentorum et fidel, quae sunt in Ecclesia: et illam oppugnat id quod dicitur impugnatio veritatis agnite, ut si scires articulum fidei verum esse, et diceres falsum ex malitia : vel si scires in baptismo remitti peccata, et diceres falsum ex malitia : vel si per opera scires vera esse miracula et divina, et diceres ex malitia in Beelzebub esse facta. Ut patet infra in verbis Ambrosii, exigitur etiam commune bonum quod estin membris Ecclesia, quod per fraternam charitatem communicatur unicuique : et hanc oppugnat ividentia fraterne gratiz.

Alia sententia quae pauciores habet sequentes, dicit quinque esse species peceati in Spiritum sanctum : et non differt ab ista nisi hoc solo: reducit enim obstinationem et finalem impoenitentiam in speciem unam : quia propositum non peenitendi semper oritur ex obstinatione peccati: et hac videtur fuisse opinio Magistri in Litfera: et quidam magni sequuntur eum in hoc.

Sed secundum hane assignationem vi~ detur, quod desperatio sit peccatum infi~ delitatis : quia qui dicit majorem suam esse iniquitatem quam Dei misericordiam, movetur infidelitate contra Dei magnitudinem : quia Deus in quolibet suo attributo est major quam cogitari posset : ergo infidelitas est desperare, et non peccatum in Spiritum sanctum. Similis objectio est de peccato preesumptionis: presumens enim dicit Deum non esse justum : hoc autem est infidelitas : ergo presumens est infidelis, et non peccans in Spiritum sanctum.

Sep contra objicitur : quia 1. Peccatum est contra Deum, et puniendum in peccatis non ostendit nisi fides : cum igitur desperans movetur his motibus, scilicet cognitione magnitudinis peccati, et rigoris justitie in puniendo, ipse movetur motu fidei : non autem simul potest moveri motu fidei et infidelitatis : ergo desperans non est infidelis. Eadem objectio est de presumente : quia ille cognoscit Dei misericordiam indulgentem per fidem.

2. Videtur etiam praedicta assignatio esse insufficiens alia ratione: quia dicit Beda: "In quatuor incidimus ex peccato, scilicet infirmitatem, ignorantiam, malitiam, et concupiscentiam :" habemus autem peccatum in Patrem penes infirmitatem, et peccatum in Filium penes ignorantiam, et peccatum in Spiritum sanctum penes malitiam : ergo debemus eliam habere aliquod genus peccati penes concupiscentiam : et non habemus: ergo videtur insufficiens Magister in Litfera in assignando genera peccatorum.

Unrerius etiam queritur, Gum infirmitas sit poena et etiam ignorantia et concupiscentia, quare quartum non fuit peena, scilicet malitia: vel si poena est, quare non excuset ipsum peccatum sicut alia.

Ap nacautem ultimo objecta respondendum est, et dicendum ad primum, quod desperans non est infidelis, et objectio supponit falsum: non enim putat desperans majorem suam iniquitatem esse quam misericordiam Dei, sed suam iniquitatem esse majorem quam Deus debeat vel velit misereri: et hoc sonat verbum Cain, qui non dixit, Major est iniguitas mea quam misericordia tua: sed, quam ut veniam merear, id est, quod possim mereri: et in hoc verum dixit, sed non quod numquam tu velis misereri : quia Deus non expostulat satisfactionem condigni, sed satisfactionem congrui quam possumus exhibere. Eodem modo dicendum est de presumente, quod bene advertit Deum esse justum : sed quia misericordia superexaltat judicium 2, dicit Deum non uti justitia in punitione peccatorum.

Ad aliud dicendum, quod concupiscentia non dicit aliquod speciale movens alicujus potentia determinate sicut ignorantia quae inest secundum rationem, et infidelitas quae in Spiritum sanctum redundat ex carne, et sicut malitia qua est in voluntate: sed, sicut dicit Glossa, ad Roman. vu, 7: Concupiscentia conflata est ex omnibus, et est defectus respersus

In omnibus potentiis secundum appetitum, naturale: quia quelibet potentia appetit suum objectum, et ideo movet quandoque cum ignorantia, quandoque cum infirmitate, quandoque cum malitia, et non est motivum distinctum: et ideo penes eam non sumitur speciale genus peccati.

Ad aliud dicendum, quod sine dubio secundum quod malitia est sequela peccati, poena est : et idem sonat quod malignabilitas, quia homo per peccatum factus est malignabilis : sed tamen quia hee poena subdita est libertati et voluntati, ejus, et non infirmitas vel ignorantia, ideo haec non illa excusat totum vel partem.

Ap mw autem quod in principio objicitur, dicendum quod obstinatio dicitur dupliciter, scilicet duritia ipsa habitualis, et haec non est peccatum, sed poena relicta ex consuetudine peccandi. Dicitur etiam affectus actualis peccati preteriti, quando scilicet delectatur cum male fece. rit, et exsultat in rebus pessimis : -¢ tunc est peccatum in Spiritum sanctum,.

Ad aliud .dicendum, quod etiam ims, : panitentia dicitur dupliciter, scilicet im ponitentia in peccatis, et de illa procedit objectio : et actuale propositum num: quam poenitendi, et hoc est peccatum jn Spiritum sanctum: quia nec ex infirmitate no ex ignorantia, sed ex malitia et mali p acentia procedit.

Ad id quod objicitur, quod obstinatio non diflerat ab impoenitentia finali, patet sulutio per dicta in assignatione specieruin secundum diversas opiniones.

Ad aliud dicendum, quod desperatio non dicitur ex hoc esse peccatum in Spiritum sanctum, quod est contra spem, sed potius ex hoc quod est contra gra- tiam in qua remittuntur peccata : et4eo nihil valent ille objectiones: Sed quia haec solutio fuga esse videtur, dicendum quod spes non est tantum increati, sed etiam venie et gratia: fides avtem non, sed innititur veritati prima, et charitas bonitali: et quia venia et gratia et alia quorum est spes, operantur ad peccati remissionem, propter hoc magis est peccatum in Spiritum sanctum contra pem, quam contra fidem et charitatem.

Ad id quod objicitur de secunda assignatione, dicendum quod veritas quae in peccato isto impugnatur, est illa quae secundum impietatem est, et hujus zratia attribuitur Spiritui veritatis. Vel dicitur, quod non dicit in Spiritum sanclium tantum, quia sit contra personam Spiritus sancti vel attributum illius persun vel alterius, sed quia causa movens contrariatur attributo : et licet veritus impugnetur, tamen quia ex malitia impugnatur, ideo est peccatum non in lilium, sed in Spiritum sanctum.

Ad ultimum dicendum, quod non est idem invidia, et invidentia fraterne gra~ tie : quia invidia est cum tristitia in bono proximi, in quantum est impedimentum boni proprii: et ideo dicit Job, v, 2, quod parvulum ocecidit invidia: quia nisi parvulum, id est, impedibilem in bono proprio se reputaret, non alteri invideret. Bona autem quae se invicem impediunt, sunt quae ex communitate minuuntur, ut divitie, honores, laudes, et hujusmodi mundana. Sed invidentia fraterne gratie proprie est respectu boni quod non minuitur ex participatione plurium, sed magis crescit, sicut est bonum spirituale : et hoc non potest ex ignorantia vel infirmitate in proximo impugnari, quia non impugnatur nisi cognoscatur, Et ideo invidentia illa ex malitia procedit contra donum Spiritus sancti.

Per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4