Text List

Articulus 2

Articulus 2

An Incarnatio potest dici opus charitaiis, et opus doni, sicut dicitur opus Spiritus sancti?

ARTICULUS II. An Incarnatio potest dici opus charitaiis, et opus doni, sicut dicitur opus Spiritus sancti?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Spiritus sanctus est charitas et denum Patris, eto."

Utrum potest scilicet dici opus charitatis, et opus doni, sicut dicitur opus Spiritus sancti ?

Et videtur, quod sic: quia propter quod unumquodque tale, et illud magis est tale : sed Spiritus sancti opus dicitur propter charitatem, et quia donum est : ergo magis debet dici charitatis opus et doni.

Solutio Nihil prohibet, quod dicatur opus charitatis ut disponentis ad opus : sed aliter dicitur opus Spiretus suncti, ut scilicet substantiae operantis, Doni autem opus non convenienter dicitur : quia donum non dicit comparationem ad opus, sed ad dantem, et ad eum cui datur, Charitas autem respicit actum, ut habitus ordmans ad actum et inclinans : et ideo proprie dicitur opus Spiritus saneti, minus proprie charitatis, sed non potest congrue dici opus doni.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2