Articulus 5
Articulus 5
Utrum peccatum in Spiritum sanctum debet dici irremissibile ?
Si peccatum illud dicitur irremissibile, hoc non erit nisi propter magnitudinem peccati, vel propter impotentiam remissionis. Sed non propter magnitudinem, ut probatur in Littera verbis Augustini. Si autem dicitur irremissibile propter impotentiam ad remissionem: hac impotentia aut erit ex parte remittentis, aut ex parte ejus cui remittitur. Non primo modo : quia sic nullum peccatum irremissibile est omnipotenti medico qui zque potens est salvare in multis et in paucis, et in magnis et in parvis. Si autem dicitur irremissibile ex parte ejus cui remittitur : sic omne peccatum mortale diceretur irremissibile : et sic omne peccatum mortale erit peccatum in Spiritum sanctum, Si autem dicatur irremissibile, eo quodnon remittitur neque in hoc seculo neque in futuro : sic omne peccatum in quo quis sine gratia discedit, erit peccatum in Spiritum sanctum, quod iterum falsum est.
Soxrutio. Dicendum, quod illud peccatum dicitur irremissibile non ex parte reatus, nec ex parte remittentis, nec ex parte ejus cui remittitur, sed ex parte causae moventis ad remittendum, et est eadem causa quae movet ad peccandum : haec enim est malitia : et haec accusat, et non habet congruitatem remissionis, eo quod non habet pallium excusationis : unde quod remittitur quandoque, hoc est de mera pietate medici.
Aliam autem causam tangit Richardus de sancto Victore in epistola de spirita blasphemiz, dicens, quod sicut charitas non excidit, sed perticitur, eo quod ipsa habet objectum et actum manendi in futuro, et hic, sed ibi perfectius : ita peccatum illud quoad suam causam et actum non remittitur, eo quod habet causam magis abundantem in futuro seculo, quam hic : causa enim sua est amor peccati, et odium Dei : et hoc magis abundat in damnatis, quam in malis hic. Similiter est in aliis speciebus praeter solam presumptionem.
Alii assignant alias causas usque ad sex, quae cum istis erunt octo. Et harum sex prima est: quia opponitur fonti misericordia. Unde Augustinus dicit super Matth. xn, 32: "Peccatum in Spiritum sanctum est, cum aliquis contra Dei gratiam invidie facibus agitatur." Secunda est, quia talis vix humiliat se ad petendum veniam : et haec habetur in Littera. Tertia est, quia raro et paucis dimissum est: et de hoc potest exponi illud Apostoliad Roman. u,5 : Secundum duri- . tiam autem tuam, etc. Quarta est, quia non legitur dimissum. Unde, Luce, xu, 10, super illud, Qui in Spiritum sanclumblasphemaverit, dicit Glossa : "Hie blasphemus, exigentibus meritis, sicut numquam ad remissionem, ita numquam ad poenitentiam perventurus est." Quinta est etiam quam assignat Richardus, quia in talibus de peena, debita nihil diminultur, id est, minus quam in aliis : quia non habent excusationem in causa movente ad illud peccatum. Unde Richardus dicit sic: "Peccatum diaboli inexpiabile, quia nullo modo expiari potest : peccatum in Spiritum sanctum irremissibile, cui nulla pene relaxatio fieri consuevit:" et per hoc patet differentia inter inexpiabile, et irremissibile. Sexta est, quia talis numquam meretur obtinere gratiam poenitentie. Unde, Matth. xu, 32, super illud, Qui dixerit in Spiritum sanctum, dicit Glossa: "Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittetur ei, quia non meretur poenitentiam agere ut remittatur."
De hoc quoque peccato in Spiritum sanctum Ambrosius in libro de Sp7ritu sancto disserens, diffinitam assignationem tradit dicens : Cur Dominus dixerit, Qui Blasphemaverit in Filium hominis remittetur ei : qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum neque hic, neque in futuro remittetur ei: diligenter adverte. Numaquid alia est offensio Filii, alia Spiritus sancti? Sicut una dignitas, sic una injuria. Sed si quis corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne quam dighum est, habet culpam, non est tamen exclusus a venia. Si quis vero sancti Spiritus dignitatem, majestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei ejici deemonia, sed in Beelzebub , non potest ibi esse exhortalio veniw, ubi sacrilegii plenitudo est >. Satis hic aperte explicatur quid sit peccatum in Spiritum sanctum. Quod illi Augustini descriptioni congruere videtur, qua illud peccatum dicitur esse invidentia gratiae oppugnans fraternitatem. Qui enim post cognitionem veritatis sancti Spiritus veritatem negat, ejusque opera dicit esse Beelzebub, potestati, bonitati et gratia Dei invidere non dubitatur. Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est, quasi trium personarum divisea sint offenses : sed ibi peccatorum genera distincta sunt. Peccatum enim in Patrem id intelligitur, quod fit per infirmitatem, quia Patri Scriptura frequenter attribuit potentiam. Peccatum in Filium, quod fit per ignorantiam, quia sapientia Filio attribuitur. Tertium expositum est. Qui ergo peccat per infirmitatem vel ignorantiam, facile veniam adipiscitur: sed non ille qui peccat in Spiritum sanctum. Cum autem una sit potentia, sapientia, bonitas trium:. quare Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto bonitas sepius assignetur, superius dictum est.
On this page