Articulus 3
Articulus 3
Utrum uno nominato necessario tres intelligantur ?
Videtur enim, quod non : quia intellecla essentia, non de necessitate intelligitur persona: quia multi intelligunt essentiam, qui negant personam: et una persona nominata, non de necessitate intelliguntur ale: Patre enim nominato, non intelligitur Spiritus sanctus.
Praeterea quaeritur, Utram semper ita sit, quod uno nominato alii intelligantur ? Videtur quod non: quia supra : habitum est, quod quidam cognoverunt Patirem, et Filum, et non Spiritum sanctum ; ergo videtur, quod non necessario sit verum, quod uno nominato, tres alii intelligantur.
Solutio Dicendum, quod nominato uno ad actum operis, sine dubio tres intelliguntur : quia in indivisibili essentia trum referuntur ad opus.
Praeterea, Proprietates quae attribuuntur personis, resultant in opere: et ideo omnes simul intelhguntur.
Ad illud quod contra objicitur, quod essentia ab aliquo jntellecta non necessario intelliguntur persone, dicendum quod sic non loquitur Auctor, imo secundum modum Scriptura quae consuevit aliquod unum nominare propter speciale attributum ; et tamen alias subintelligit : sicut, Joan. xvu, 3: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Non enim hic excluditur Spiritus sanctus.
On this page