Text List

On this page

Divisio Textus

Prev

How to Cite

Next

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Sed non est in hoc diutius immorandum, etc."

Hic Magister objicit contra predeterminata prius: quia si opus incarnationis attribuitur Spiritui sancto, et quidquid operatur formam corporis in generatione, videtur esse pater : videbitur, quod Spiritus sanctus sit pater Christi secundum generationem humanam.

Et haec pars habet tria capitula : in quorum primo tangit objectionem dictam, et solvif. In secundo, dat instantiam huic propositioni, Quidquid ex aqua renascitur, est filius illius, ibi, § 2: "Non est autem concedendum, etc." In tertio, dat instantiam huic, Omne quod est filius alicujus, de illo natum est, ibi, § 3: "Sic ergo de Spiritu sancto natus est, etc."

PrevBack to TopNext