Text List

Articulus 4

Articulus 4

An Trinitas posset dici pater Christi? et, An Spiritus sanctus posset dici pater ejus? et, An Christus possit dict filius Spiritus sancti secundum gratiam ? et, An sit filius adoptivus ?

ARTICULUS IV. An Trinitas posset dici pater Christi? et, An Spiritus sanctus posset dici pater ejus? et, An Christus possit dict filius Spiritus sancti secundum gratiam ? et, An sit filius adoptivus ?

Incidit autem hic dubium, Utrum Trinitas posset dici pater Christi ?

Videtur, quod sic: quoniam 1. Augustinus dicit infra, "Quoniam homo ille nullis precedentsbus meritis, sed gratia habuit ut in unitatem persona Vili Dei assumeretur: sed ex hac gratia dicitur Trinitas Pater noster, cum ora~ mus, Pater noster, gui es in celis®:" ergo videtur, quod Trinitas sit Pater Christi.

2. Item, Virtus activa concepius est ex patre : virtus autem activa conceptus filii, sicut probatur est prius, fuit communiter ex tota Trinitate : ergo videtur quod Trinitas sit Pater Christi.

3. Item, Confiteor tibi, Pater, Domine coli et terre’. Hoc exponunt Sancti, quod omnium pater sit creatione : ergo multo magis formatione divini corporis erit pater Christi, ut videtur.

4. Item, Videmus secundum naturam operationem patris esse decisivam materiae, conversivam ejus ad corpus nati, formativam esse in figuram membrorum, distinctivam et positivam organorum : sed omnia haec fecit Trinitas, separando purissimos sanguines Virginis, formando speciem corporis, distinguendo et componendo membra: igitur Trinitas etiam verius videtur esse pater Christi, eo quod haec fecitin momento, quam homo sit pater hominis cujus virtus facit hoc successive.

5. Item, Homo pater dicitur alterius propter vim formantem corpus: ergo multo magis Trinitas pater Christi dicetur propter virtutem formativam corporis et anime ; quia utrumque Trinitas formavit.

SED CONTRA : 1. Non potest dici filius Trinitatis nisi gratia personarum : ergo Christus est filius suus: ergo aliqua res seipsam gignit ut sic,

2. Si dicatur, quod hoc non sequitur : quia Christus secundum naturam humanam est filius suus, secundum autem naturam divinam non. Contra: Nulla res filius alterius dicitur gratia nature, quia natura non est filius alicujus, sed persona : non enim dicimus, quod corpus et anima Socratis sit filus Platonis, sed ipse Socrates ; igitur Christus in persona est filius suus secundum personam : ergo aliqua res omni modo eodem quo generat, gignit seipsam ut sic.

3. Praeterea, Christus est filius suus. Detur ista. Item etiam est verum, quod Christus non est filius suus : ergo Chrisius est duo filii, scilicet Patris, et suus cum aliis: hoc autem falsum est : ergo Christus non potest dici filius Trinitatis.

4. Item, Cassianus in libro V de In- carnatione tractans illud Apostoli Joannis, Omnis spuritus gut solvit Jesum, ex Deo non est' : dicit sic, "Solvere, hoc est quod unitum est in Jesu velle rumpere, et quod individuum separare." Quid autem in Jesu unitum et individuum ? Utique homo, et Deus : ergo Jesum separat, qui hoc separat atque disrumpit: ergo quicumque dicit aliud convenire homini in quantum est homo, et aliud Filio Dei in quantum est persona, solvit Jesumn : sed filiatio convenit ei in quantum est persona : ergo qui aliam filiationem dicit ei convenire secundum quod est Deus, et aliam secundum quod est homo, solvit Jesum : ergo hoc dicere non est tantum inconveniens, sed etiam hereticum.

5. Si forte dicatur, quod filiatio non convenit ei gratia hypostasis, sed gratia nature : hoc est ridiculum : qua null, nec Deo, nec homini convenit paternitas vel filiatio nisi gratia hypostasis, et non nature.

6. Item, Unio in Christo est gratia hypostasis, et non gratia nature, quia natures manent distinct: sed unio est ad esse, non tantum ad consensum voluntatis : igitur haec hypostasis est illa : et quidquid dicitur de illa secundum quod est hypostasis, dicetur et de alia: sed hypostasis aeterna non est Filius nisi Patris tantum. Prima scribitur ab Augustino qui dicit, quod tanta fuit unio, quod hominem Deum faceret, et Deum hominem. Secunpa scribitur a Cassiano in libro VII de Incarnatione, et per Leonem Papam contra Nestorium, ubi sic dicit : "Tanta hominis ac Dei unitas legitur, ut et homo Deo semper antea cowternus, et postea homini Deus compassus esse videatur."

Hee autem inducta sunt propter quorumdam solutionem erroneam, qui dicunt, quod posset dici filius Trinitatis, nisi innueretur confusio relationum : tamen non distingueretur, utrum esset filiuas secundum naturam divinam, aut

secundum humanam. Haec enim fuit heresis cujusdam Leporini monachi, qui relationum quaternitatem induxit, ut Christum duos filios diceret.

7. Item, Christus non alia personalita~ te persona et hypostasis est aeterna : sed filiatione aeterna persona et hypostasis : ergo ipse homo etiam existens propler unionem non dicetur filius nisi wterna filiatione per relationem ad Deum.

Sed ulterius quaeritur, Utrum posset dici filius Spiritus sancti ?

Et videtur quod sic : quia 1. Quod ex aliquo et de aliquo concipitur et nascitur in similitudine substantiae secum existens, est filius ejus: quia per hoc quod dico, concipitur et nascitur in similitudine substantiae, excludo omnes instantias Augustini : filius autem de Spiritu sancto concipitur et nascitur in similitudine substantia secum exi~ stens : ergo est filius Spiritus sancti. Pama probata est. Secunpa tota scribitur in Symbolo et Evangelio : quia Symbolum dicit, quod "conceptus est de Spiritu sancto:" Evangelium dicit natum de Spiritu sancte et consubstantialem sbi: quia et dzooseroe Patri et Spiritui sanclo.

2. Item, Damascenus dicit, quod descenditin Virginem Verbum tamquam divinum semen : ergo videtur, quod Spiritus sanctus operabatur ex semine: et qui operatur ex semine ost pater : ergo videtur, quod Spiritus sanctus sit pater Christi.

3. Item, Perfectioris agentis perfectior est operatio : sed imperfectior est operatio quae operatur ex materia, quam illa que producit materiam et formam simul: ergo prima est imperfectioris, secunda perfectioris. Si autem propter operationem patri homini attribuitur quod sit pater, multo magis debuit attribui Spiritui sancto esse patrem propter perfectiorem modum operationis.

Ad hoc iterum solventes sunt mirabiles homines, quod etiam hoc posset dici nisi in voce notaretur confusio, scilicet confusio filiationis.

Sed contra hoc sunt 1. Auctoritates Augustini et Ambrosii dicentium, quod nullo modo potest dici filius Spiritus sancti : cum ipse non sit filius nisi secundum hypostasim, et hypostasis in Christo non sit nisi una, ipse non crit nisi una filiatione filius.

2. Item, Sancti dicunt, quod. Christus non est nisi natura Filius: natura autem Filius non est nisi Patris: ergo non est Filius nisi Patris : ergo non est Filius Spiritus sancti.

Sed aDuuc ulterius quaeritur, Utrum cum hac determinatione, Filius gratia, sit dicendum, Christus gratia vel secundum gratiam Spiritus sancti filius?

Videtur, quod sic: quia hic in Liftera habemus, quod homo ille in unitatem Fihti: Dei assumeretur, quod hoc gratia non meritis habuerit: sed omnis gratia est Spiritus sancti per attributionem: ergo videtur, quod ipse sit filius gratia Spiritus sancti.

Contra hoc est 1. Textus Evangelii qui dicit : Vidimus gloriam cjus, gloriam quasi Unigeniti a Paire, plenum gratiae et veritatis : ergo plenitudo gratiae est e: a Patre: non ergo altribuitur ei ex filiatione Spiritus sancti.

2. Praeterea, Cum dico, Hic homo est filius gratia: aut gratia sumitur ibi pro habitu gratum faciente, aut est gratia faciens unionem hypostasis et persone. Si primo modo, tunc hic homo non est filius Dei nisi per acceptionem gratia, et non per hypostasim : et hoo est hieresis Nestorii et Kutyehetis, Si secundo modo, tunc eadem est hypostasis hujus hominis et Filii Dei: sed haec hypostasis est hypostasis filiatione aeterna tantum : ergo hac hypostasis non erit gratia Spiritus sancti.

Sed utrerivs quaeritur, Utrum Christus sil adoptivus filius ?

Sed hoc Magister inferius determinabit : ideo usque uc est differendum.

Solutio Absque dubio dicendum est, quod nullo modo nec gratia nec natura Christus est filius Trinilatis, nec etiam Spiritus sancti, propter rationes ad oppositum, quae fere omnes extracte sunt ex dictis Patrum. Illa enim gratia est gratia untonis secundum esse, et non acceptationis : et ideo sic gratia filius est natura filius: quia natura filius non est nisi Patris: et etiam hac gratia non est nist filius Patris. Quarc auten: sit matris filius, infla queretir.

Dicexnum ergo ad primum, quod hee est falsa, quod ex tali gratia dicalur Trinilas paler naséer : imo illa gratia est acceptationis quae consensum voluntatis facil: et non unit nos Deo in unitatem persone, sed in uattatem Spiritus sancti, sicul dicit Apostolus ; Que adheret Domino, unus spiritus est, scilicet cum eo), Qua unitas spuitus est im cunsensione volantatis, non in unitate persone vel nature.

Ad aliud diccudum, quod vis operativa conceptas quae est in semine intrinseca, quod generalum est ex substantia cenerantis, facit patrem hominem ese patrem : sed vis quae operatur extrinsecus super matcriam, non ex substantia operationis adductam, sed super alicnam, etaliunde assumptam, facit operantem esse artificuin vel opificem, sed non patrem: et talis fuit virtus operans in conceptu Christi. Unde Prapositivus dicit in quodam sermone Domini, tractans illud Evangelii : Nonne hie est fabri filus ?. Dicit enim, quod Wilus est Patiis celestis : in incarnatione enim illi tres magni fabri mundi fabricatores in [ abricam uteri virginalis descenderunt, et corpus Christo fabricaverunt. Operatio autem fabri est operatio artificis, et non nalure patris.

Ad aliud dicendum, quod nos dieimur filti adoplivi, in qua tihatione non potest Christus dici filius, sicut Magister infra ostendet . ideo non est simile, quia sua gralia est uniens ad esse unum in persona, nostra autem ad esse unum in consensione voluntatis tantum.

Ad aliud dicendum, quod decisio quae est patrum, est ex substantia propria, et non aliena : sicut Trinitas decidit de corpore Virginis, et virtus formativa est originata m semine de generativa patris : el talis non fuit virtus operans conceptum Christi: et ideo objectio illa non procedit.

Ad aliud dicendum, quod licet Deus format corpus et animam, non tamen dicitur pater Christi Deus Trinitas, propter dissimilem modum formationis, ut dicturn est.

Ad aliud quod ulterius queeritur, Utrum Christus dicatur fillus Spiritus sancti ?

Dicendum, quod nullo modo caiolice potest dici filius Spiritus sanctr.

Ad id autem quod objicitur prime, dicendum, quod Christus non est conceptus et nalus de Spiritu sancto ut ex patre. quia nen de substantia decisa a Spiritu sancto, vel virtute formante originaliter aecenta ab ipso: sed ex ipso natus ct conceplus est, sicul ex potestate operantis extrinsecus : et ideo non est pater ejus, nec filings habet identilatem substanhe cum Spirilu sancto secunduin quod operalur natura secundum substantiam Spiritus sancti’ guia illa natura est humana in qua Spiritus sanctus non convenil cum Christo.

Ad aliud dicendum, quod Joannes Damascenus non dicit, quod verum senen descendit in Virginem, sed tamquam divinum semen. ut per duo ly famquam divinum semen extrahatur extra rationem seminis : divinum enim semen non potest esse pars substantia Dei: quia substantia Dei est mdivisibilis : sed habet aliquid de virtute Dei.

Item, Tamguam divinum semen minus adhue dicit, quam divinum semen: unde divinum semen privat rationem substantia seminis: ¢amguam autem virtutem privat operantem seminis, quae est intrinseca et naturalis, qualis vis ad formationem corporis Christi non fuit in carne separata. Unde non remanet de proprietatibus seminis, ex quo tollitur virtus et substantia intrinseca formativa, nisi operatio ipsa, ot illa fuit bi, quia conceptus convertebatur, formabatur, et figurabatur ad conversionem speciei, et formam corporis, et figuram lineamentoruin corporis aliorum hominum, et hoc operatione et virtute Spiritus sancti. Unde ex hoc non sequitur quod operabatur ex semine.

Ad aliud dicendum, quod perfectiori agenti debetur perfectior operatio: sed non sequitur, quod illa operatio in operante facit rationem patris. Bene emm concedo, quod operatio Spiritus sancti est perfectior quam patris carnalis : non tamen fuit illa operatio per modum patris.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum cum hac determinatione secundum gratiam Spiritus sanctus posset dici pater Christi?

Dicendum, quod nullo modo dicendum est: quia gratia est ad esse unum in persona, et filius non dicitur aliquis patris nisi in persona et gratia persone : unde illa objectio non procedit. Et bene concedo, quod illa solutio erronea est et contraria dictis Sanctorum, quod possit in re concedi, si non accederet confusio in significatione relationum, sicut expresse probatum est. Et dicunt Sancti quod concessio nostra per sermonem, vel negatio, non facit rem sic esse, vel non esse: unde ita esset, quod Christus essct filius gratia Spiritus sancti, quod Sancti negant rationibus inductis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4