Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Virgo gloriosa vere fuerit mater Christi ? et, An sordxos, vel Xorororduog dici debeat ?

ARTICULUS V. An Virgo gloriosa vere fuerit mater Christi ? et, An sordxos, vel Xorororduog dici debeat ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit B, in fine § 1: "Ste autem de illa, ut de matre natus est."

Hoc enim videtur falsum : 1. Mater enim est quae virtute actus sue propre generative de substantia sui corporis materiam conceptus descindit, ut quidam dicunt: sed decisio purissimi sanguinis facta est per Spiritum sanctum, ut supra habitum est in auctoritate Damasceni: ergo Beata Virgo non fuit mater Christi.

2. Si forte dicatur, quod mater dicatur gratia materi quae accepta est ab ipsa, et gratia nuitritionis conceptus quae facta est in ipsa: secundum hoc es esset mater statue, quod falsum est: ergo videfur, quod non fuit vera mater ejus.

3. Adhuc, Quidam dicunt, quod vegetatio embryonum est in matre ad modum plantae, eo quod per cotyledones alligatur matrici, et a nervis matris accipit sensum et motum, ab arteriis autem spiritum vitalem et pulsatilem, a venis suum nutrimentem et spiritum naturalem: et ita volunt, quod omnes motus formationis et nutritionis et vegetationis sint ab anima matris. Sep conTra: Semen projectum ad matricem, aut habet motum naturalem ad conversionem, et vegetationem, aut non. Si habet naturalem: ergo a principio intrinseco sibi: sed anima matris non est principium sibi intrinsecum: ergo non movetur ab anima matris. Si non habet motum naturalem: tune omnis generatio hominis esset innaturalis.

4. Praeterea, Detur hoc, quod niovetur ad modum planta in terra. Planta autem in terra non accipit nisi materiam, et non virtutem formativam : quinimo illam habet vel a stellis, vel in semine plants est: ergo et conceptus in matre formativam non accipit a matre.

3, Item, Philosophus dicit, quod in solis vegetabilibus virtus foemine et masculi est in uno: guia plants ubique impregnant et impregnantur. To omnibus autem sensibilibus virtus formativa non est a matre, sed a masculo: ergo non est hoc matris proprium, quod moyet ad formam et vegetationem: et quia hoc creditum est apud eos qui noverunt opinionem Aristotelis, sed tante rei talis disputatio non congruit, dimittitur illud.

Er qumratur, Utrum Beata Virgo debeat dici @eotéxoc, vel tantum Xptototdxos, ut dixerunt quidam heretici?

Videtur autem quod debeat dict go7x0¢, quia 1. Sic dicit Damascenus: "Ozotdéxov, id est, Dei genitricem principaliter et vere Mariam predicamus Virginem : sicut. cnim Deus vere est qui cx ipsa natus est: ita vere Ozordzoc, id est, Dei genitrix est, quae verum Doum ex ipsa incarnatum genuit."

2. Item, Damascenus, ibidem: "Non hominem nudum genuit Sancta Virgo, sed Deum verum: nou nudum, sed incarnatum: non ceelicum corpus subducentem, et ut per selma, id est, canale, per ipsam transcuntem, sed ex ipsa syoosciov, id est, consubstantialem nobis carnem assumentem, et in seipso subsistentem."

2, Item, lbidem: "Juste et vere dzordaov, id est, Dei genitricem, sanclum Mariam nominamus. hoc enim nomen universum mysteriuin incarnationis constituit. Sienim Nzoréaos, id est, Dei genitrix, quae Deum genuit, omnino Deus est qui ex ipsa natus est, omnino etiam et homo."

4. Item, Ibidem: "Xprstotéxov, id est, Christi genitricem non dicimusVirginem : quoniam in destructionem vocis Geotéxec, id est, Dei genitrix, nequam et inquinatus et similis Judeo Nestorius id adinvenit, ut vas dehonorationis in inhorationem solius vere honorate super omnem creaturam: etsi ipse rescindatur cum patre suo diabolo." Inista auctoritale non est dissimilis Judeo Nestorius, hoc est, hereticus, qui vas dehonorationis, et fronestarius Judzo similis, id est, habens phrenesim Judei vel Judeorum, dicentium Christum esse purum hominem, invenit hoc nomen ex patris sui diaboli mendaciis.

SED CONTRA: 1. Secundum hoc est mater, secundum quod dedit : sed non dedit naturam nisi hominis : igitur ipsa non debet dici, ut videtur, S2o7dx0c.

2. Item, Secundum hoc est mater, secundum quod est consubstantialis : sed non est consubstantialis nisi secundum naturam humanam: ergo non debet dici mater nisi quoad hoc quod est humane natura. Kt siciterum sequitur, quod non debet dici Oectdéuoc,

3. Item, Quid obest si dicatur Xeustoéxo¢? Sicul enim dicit Ambrosius, in nomine Christi non modo, dico, divinitas : sed Trinitas intolligitur : cum igitur Christus intelligittur unclus secundum naturam humanam, et unctio secundum naturam divmam: videtur, quod nulla sit ei dehonoratio, si Xpetotéxes dicatur.

4. Item, Habitum est supra, quod Christus una filiatione filius est: et illa filiatio est aeterna: secundum hance igitur filiationem non est est filius Virginis: et non habet aliam, ut probatum est: ergo nullo modo est filius Virgins : ergo ipsa nee Beordvos Nee ypretotéxos dici debet.

Solutio Divimus absque dubio, quod cloriosa Virgo verissime mater Christi est : et quia hoc collatum est ei ut posset virgo ficri mater Christi a gratia: sed collatione facta, naturaliter ipsa mater Christi est. Sicut autem in distinctione precedenti habitum est, non est matris quod ipsa est conversiva ad speciem, et formativa membrorum conceptus: sed sunt ejus operationes ad meliorationem complexionis ex materia, et disponentibus virtutibus ex complexione matricis et nutrimenti. Nec hoc presumo diccre, | quod ipsa sanguinem formandum in corpus Christi deciderit: quia dicit auctoritas Damasceni supra habita, quod separationem illam fecit Spiritus sanctus. Sed hoc verum est, quia fidei_ meritum in ipsa disposuit ad hoc quod hoc in ea fieret : et hoc est quod dicit Beatus Bernardus in libro V de Consideratione his verbis: "Sive conjunctis, sive disjunctis duobus (scilicet anima, et carne) nihilominus perseveravit in tribus unitas personalis. Aque unus Christus, unaque persona, Verbum anima et caro, etiam mortuo homine perduravit. In utero Virginis (ut sentio ego) commixtio haec et fermentatio facta est: et ipsa mulier quae miscuit, et fermentavit. Nam fermentum non immerito fortasse dixerim fidem Mariae. Plane beata quae credidit, quoniam perfecta sunt in ea quae dicta sunt ei a a Domino, Perfecta autem non essent si quominus juxta verbum Dei esset fermeniatum totum, et perpetuo fermentatum servans nobis tam in morte quam in vita pariter unum atque integrum mediatorem Dei et hominum cum sua deitate hominem Christum Jesum'." Secundum hance auctoritatem oportet, quod Beata Virgo miscuit et fermentavit, id est, ad mixtionem, hoc est, ad unionem et fermentationem et congruitatem materi operata est merito fidei : quia commixtio illa hic non est nisi unio trium satorum, id est, corporis, et anime, et deitatis: et fermentatio masse virginalis nihil aliud est quam maturitas congruitatis.

Ad woc quod objicitur de wre in sta- tua, dicendum quod non est simile : quia es est tota materia statue secundum se totum, et praeterea non operatur secundis actibus ad statue figuram et vegetationem et nutrimentum per virtutem intraneam ipsi eri.

Ad 1 quod objicitur de solutione quorumdam, dicendum quod illa suspensio non ostendit ex matre esse nisi operationes secundas : quia principalis est in semine viri : in conceptu autem virginali fuit ex opere Spiritus sancti.

Ad id quod ulterius quaeritur, Ufrum Beata Virgo posset dici Xerstotézog Dicendum, quod non absolute : quia, sicut dicunt Damascenus et Ambrosius, fronestarii Judeorum, ut Paulus Samosetanus, et Nestorius, et Eutyches, et Pelagius invenerunt hoc in diminutionem honoris Beate Virginis, ut scilicet tantum Christus, et non Deus esset, qui ex Beata Virgine est natus : et ideo cum etiam verba et nomina (ut dicit Hieronymus) cum hereticis communia habere non debeamus, non est hoc absolute recipiendum,

Ad 1 autem quod contra objicitur, dicendum quod nasci proprie non est nature, sed persone vel hypostasis per se: ideo natus est hypostasis Deus et homo unus periectus, qui filius est matris et patris ccelestis secundum duas nativitates ipsius. Argumentatio autem ila procedit, ac si gratia nature nate diceretur mater et natus : et hoc non est verum.

Ad aliud dicendum, quod consubstantialitas parentis ad natum est per consequens secundum intellectum, et non primo. Primo enim et principaliter hic genuit hunc : sed quia genuit de sua substantia, ideo est consubstantialis. Unde cum nativitas respiciat esse hypostasis et person@ primo et principaliter, naturam auiem per posterius, ipsa dicitur mater Christi secundum hypostasim, que hypostasis est Deus et homo, et ideo ipsa est mater Dei et hominis : licet non sit consubstantialis nisi quoad naturam humanam tantum, quia consubstanfialitas ex intellectu suo non dicit nisi convenientiam in substantia : nativitas autem est persone primo et per se, et nalurwe per consequens et posterius.

Ad aliud dicendum, quod ypistotéxog non est dicenda : quia licet in Christo intelligatur unctio, tamen non necessario ponit unctlionem deitatis, sed gratiae, sicut cum dicitur : Nolite tangere chrisilos meos '.

Ad woc quod ultermus objicitur, sine prejudicio dicendum quod Christus tantum una filiatione filius est : sed habet duas nativitates : sed ex allera nativitate, seilicet terrena, non innascitur ei nova flilatio, quae determinet hypostasim ipsius : tamen parenti innascitur novus respectus ad ipsum, sicut esl videre in simili : nec enim dicimus, quod alia filiatione Socrates sil filius patris sui, et alia filiatione filius matris suse, sed cadem : sed tamen alius est respecius patris ad filium, et alius respectus matris. Et ideo Christus ex nativitate humana quam vere habet, verissime facit matrem habere respectum relalionis ad ipsum in conformitate substantia terrene : sed tamen aliam filiationem ipse non habet qua filius sit, quam illam quam habet ab aterno : filiatio cnim determinat hypostasim, quae tantum una est in Christo : el in uno in quantum est unum et secundum unum, non convenit esse duas qualitates ejusdem speciei secundum duas relationes : et ideo una filiatione est Filius Patris secundum generationem axternam, et eadem filiatione est Filius matris secundum generationem temporalem.

Inveniuntur autem guidam aliter dicentes, contra quorum opinionem disputare est longum. Hoc autem quod hic dictum est, concordat dictis Sanctorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5