Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quare aliquid nutum de alo dicitur filius, e¢ aliguid non? et, Quare renati ex aqua et Spiritu sancto non dicantur filii aque et Spiritus sancte ?

ARTICULUS VI. Quare aliquid nutum de alo dicitur filius, e¢ aliguid non? et, Quare renati ex aqua et Spiritu sancto non dicantur filii aque et Spiritus sancte ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2: "Aliier de homine nasci filium, alter capillum, ete."

Dubitatur enim, quare hoc sit quod aliquid natum de aligquo dicitur filius, et aliquid non dicitur filius ?

Item, de hoc quaeritur, Qualiter aliqui renati ex aqua et Spiritu sancto non dicantur filii aqua et Spiritus sancti, sed potius Dei Patiis et matris Ecclesiae sux ? Mate: Ecclesia est congregatio fidelium : et quia mater ministrat materiam ad foetum, deberet mater Ecclesia ministrare materiam in hoc partu : et hos non est verum, quia nec gratia est ex ipsa, nec materia corporis, secundum quam materiam homo generatur.

Ad primum dicendum, quod non dicitur fjdeus nisi tria conveniant in nato, scilicet materia quae est in potentia lotum corpus, et virtus formativa in illa materia, secundum quod haec debet esse decisa per actum generative virtutis in parentibus : et tertium, quod natus terminetur per naturam et reducatur in simile secundum speciem et formam ipsi generanti. Capilli autem non generantur sic : sed polius ex fumoso nutrimento grosso terrestri pertingente ad pellem, generantur capilli : lumbrict autem ex pulrefaclo nutrimento in inferior alvo, ut dicit Philosophus : cum enim putrescit nutrimentum, exhalat calor naturalis qui secum humidum naturale trahit : quod quia viscosum est, exterius ambitur in modum pellis, quae pellis exhalatum calidum continet in se in humido extracto : qui calor cum evaporare non possit, in spiritum convertitur, et educit animam sensibilem, et generatur vermis longus vel brevis secundum complexionem materia# . sed forte anima sensibilis datur virtute stellarum : hoc tamen planum est, quod nec materiam nec virtutem formativam habet generationis hominis, nec in simile speciei et forme terminatur,

Ad Hoc autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod aqua non est ibi nisi sicut materia in qua sumitur similitudo sensibilis ad significationem sacramenti : per quam similitudinem non ex aqua, sed ex sanctificatione causet : et ideo cum mater aliquo modo causet, aqua non potest dict mater. Spiritus autem bene dicitur pater spiritualis, Pater enim spiritualis non est pater absolute, sed dicitur translative, eo quod sua virtute dat esse secundum spiritum, et hoc est bene esse. Ecclesia autem dicitur mater non proprie, sed per translationem, eo quod in matrice affectus sui parturit nos, donec Christus formetur in nobis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6