Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum potentia peccandi sit una, vel plures ?

ARTICULUS III. Utrum potentia peccandi sit una, vel plures ?

Tertio queritur, Utrum sit una, vel plures ?

Videtur autem, quod plures : quia loquendo fit malum, et ambulando, cogitando, volendo, et eligendo, et multis aliis actionibus, quas impossibile est reducere in potentiam unam : ergo potentia faciendi malum est plures potentia, et non una.

SED CONTRA : 1. Augustinus dicit, quod omni malo sola voluntas culpatur : ergo sola voluntas est potentia mali, vel peccandi.

2. Item, Supra habuimus, quod actus hujus potentie naturalis quae est voluntas, dicitur malus, et non aliarum : ergo sola voluntas est potentia peccandi.

SoLutio. Dicendum, quod potentia peccandi, scilicet peccatum exsequens, multiplex est in homine : sed potentia imperans peccatum, non est nisi una sola quae est voluntas.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Supra tamen notata est distinctio qualiter peccatum differenter est in ratione, et libero arbitrio, et voluntate, et ceteris potentiis : et illa etiam valent hic.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3