Text List

Articulus 7

Articulus 7

An aliqui possunt dici filii gehennae?

ARTICULUS VII. An aliqui possunt dici filii gehennae?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3: "Filit gehenne, non ex illa nati, sed in tllam preparati."

Ex hoc enim quod aliquid comparatur ad aliquid post suum esse, non potest habere rationem filiationis ad illud : cum ergo ad gehennam nemo comparatur nisi ex post facto, quod sequitur esse : videtur quod non debeant dici flit gehenne.

Solutio Filius claudit in se tria, scilicet de substantia natum esse parentis, et disciplinam habere parentum, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. xu, 8: Quod si extra disciplinam estis, cujus participes faelt sunt omnes, ergo adulteri, et non filit estis. ‘Tertium est jus haereditatis paterne. Et primum quidem filii gehenne non habent a gehenna : et hoc est quia hoc solum consequitur nativitas : ideo non sunt a gehenna nati : sed medio sunt preparati in illam gehennalibus actibus : et terttum cum possidebunt gehennam, quia per actus habebunt eam jure hereditario.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7