Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum in omnibus sit obediendum potestati ?

ARTICULUS IV. Utrum in omnibus sit obediendum potestati ?

Deinde quaeritur de secunda parte quae incipit ibi, C, "Hic oritur quaestio non transilienda siientio."

Circa quam duo yuerenda occurrunt, scilicet, Utrum in omnibus sit obediendum potestati ?

Et, Utrum sit resistendum potestati diaboli ?

Ap PRiMUM objicitur sic : 1. Dicit Bernardus in libro de Precepto et dispensatione: "Nihil exigat Prelatus eorum quae non promisi '." Ergo non in omnibus est obediendum potestati prelati.

2. Idem, Ibidem : "Subditus nec citra promissum est inhibendus, nec ultra cogendus lege observantia." Ex hoc sequitur idem,

Sep conrra videtur esse, quod 1. Ibidem dicit, quod "perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur." Ergo in omnibus obedit.

2. Item, Hugo de sancto Victore "Obedientia est virtus, quae omnia amplectitur injuncta necessario implenda, nisi obstiterit imperantis auctoritas."

3. Item, Eccli. iv, 32 : Noli resistere contra faciem potentis. Ergo in nullo est resistendum.

4, Item, Ad Coloss. m1, 20: Fildit, obedite parentibus per omnia. Ergo multo magis parentibus spiritualibus : ergo in omnibus obediendum est potestati.

5. tem, Hieronymus ad Rusticum prepositum monasterii : "Ut Deum ti- meas, ut Deum diligas, credas quidquid jusserit salutare : nec minor judices sententiam majoris, cujus est officium obedire et jussa adimplere, dicente Moyse, Audi, Israel."

6. Item, Gregorius : "Non quantitatem imperii, sed imperantis consideres dignitatem."

7. Item, in Evangelio : Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit 2, Constat autem, quod in omnibus Deus audiendus est : ergo et Pralatus.

8. Item, Benedictus in Regula: "Si precipiat Prelatus impossibile, tentandum est facere." Ergo in omnibus possibilibus multo magis est obediendum.

Sonutio. Ad hoc, secundum Bernardum, solvendum est sub distinctione : quia aut loquimur de obedientia perfecta, que est charitatis et libertatis : et hec finem nescit, sicut nec charitas. Aut loquimur de obedientia justitie : et hoe habet metas voti sui, et ultra non est cogenda nisi ex charilate. Tamen ulterius secundum Magistros oportet distinguere : quia est potestas plena, et potestas limitata. Potestati plenae in omnibus obediendum est: in nullo autem quod non est potestatis, sed impotentia. Unde si precipit peccatum, hoc non est potestatis, sed impotentie : et ideo in hoc non est obediendum. Si autem precipit ea que sunt potestatis, sicut dicit Apostolus, Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in edificationem, et non in destructionem, scilicet vestram tunc habet locum quod dicit Bernardus, scilicet quod aut est perfectionis obedientia, et haec obedit in omnibus bonis, quia ad illa sola data est potestas : aut justitie, et illam non oportet obedire, nisiin hisin quibus obligatur ex voto vel cathedra. Sic enim intelligitur illud Matth. xxm, 2 : Super cathedram Moyst sederunt Scribe et Pharisxi. Omnia ergo quecumque dixerint vobis, scilicet ad cathedram pertinentia, servate, et facite, etc. Si autem est potentia limitata : tunc ex justitia non debeo, nisi in quantum subditus, sive ex imperio majoris, vel ex voto : sed ex charitate et perfectione possum obedire ulterius, numquam tamen contra votum vel contra mandatum superioris.

Et sic patet ad totum : quia prime auctoritates loquuntur de obedientia debita ex justitia : secunde autem de perfectione charitatis in obediendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4