Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum resistendum sit potestati diaboli, et utrum debemus velle tentari ?

ARTICULUS V. Utrum resistendum sit potestati diaboli, et utrum debemus velle tentari ?

Secundo queritur, Utrum resistendum sit potestati diaboli ?

Videtur, quod non : quia, qui resisiit potestati, Det ordinationi resistit: : ergo non est resistendum potestati diaboli.

2. Item, Hoc videtur per hoc quod Jeremias suasit, quod serviretur Nabuchodonosor?, per quem significatur potestas diaboli : ergo potestati diaboli non est resistendum.

3. Item, Homo debet sustinere quod sustinere meruit ex peccatis : sed exercitium diaboli meruit ex peccatis : ergo hoc debet sustinere, et non reniti. ProBATIO mediz: quia super ilud Psalmi cv, 43: Sape liberavit eos, scilicet Dominus populum suum, etc., dicit Glossa : "Non sua virtus, sed peccata hominum eum fecerunt potentem."

Item, Psal. xxv, 2: Proba me, Domine, et tenta me, etc. Tentatio autem fit per potestatem diaboli : ergo etiam desiderare debemus ut diaboli subdamur potestati.

Sep contra est, quod notamus, Matthei, v1, 13 : Et ne nos inducas, etc.

Item, I Petr. tv, 9: Cui resistite forles in fide.

Solutio. Utrum debemus nolle tentari, supra est disputatum. Sed hic dicendum, quod diabolo est resistendum totis viribus : quia diabolus nominat substantiam depravatam in voluntate : et ideo non utitur potestate sibi concessa, nisi ad malum finem: et ideo sibi et sue potestati est resistendum.

Ap Hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod omnis potestas est a Deo ordinata : sed cum hac ordinatione conjungitur quandoque voluntas iniqua potentis, et quoad hoc potestati est resistendum : sed si maneret in ordine divino tantum, quod esset ad vindictam malefactorum et laudem bonorum, tunc nullo modo esset resistendum.

Ad aliud dicendum, quod Jeremias suasit hoc quantum ad afflictionem corporalis captivitatis, sed non ad spiritualem captivitatem quae fit per culpam : quia illa non procedit ex ordine potestatis, sed ex intentione inique voluntatis.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quoad afflictiones corporales : sicut Job afflictus est. Sed nullo modo consentiendum est culpe quam intendit: sicut nec Job in omnibus tentationibus peccavit labiis suis, nec stultum, etc. 3,

Ap soc quod queritur, Utrum. debemus velle tentari? Dicendum quod non, propter duo : quorum primum est, quia tentatio non tantum dicit id quod est potestatis ordinata, sed etiam quod est voluntatis perverse, cui resistendum est. Secundum est debilitas : debiles enim sumus, et debemus nobis cavere ab occasionibus cadendi. Ad id autem quod contra objicitur ex Psalmo xxv, 2, dicendum, quod David appetiit effectum tentationis qui est puritas, et non probationem in se. Et si objicitur, quod hoc est impossibile, quod unum habea-. tur sine alio : dicendum quod virtute Domini voluit esse confirmatus in actu tentationis, ut non possit tentari nisi ad puritatem : et hoc erat bene possibile, sicut dixit Augustinus in libro Con/ fessionum : "Da implere quod jubes, et jube quod vis." Et quidam sanctus Pater in figypto: "Non oro ut non habeam tentationes, sed ut Dominus det mihi virtutes portandi eas."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5