Text List

Articulus 9

Articulus 9

An gratia sit naturalis Christo ?

ARTICULUS IX. An gratia sit naturalis Christo ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, $3: "Fieret guodammodo ipsa gratia ill homini naturalis, etc."

Contra : Nulla gratia est naturalis, sed donum Dei consequens naturam, et perficiens eam in bene esse - ergo non est naturalis.

Solutio Triplex dicitur xaturale, seilicet quod est de esse naturali aliquo modo, et quod non potest relinquere naturam, et quod causatur ab aliqua parte nature per se. Et his tribus modis dicitur gratia naturalis Christo. Guatia enim unionis non est habitus acceptionis et gralificationis in Christo : sed est faciens unum esse persone Filii Dei et Filii hominis : et sic gratia illa est de esse. Habitus autem gratiae in virtulibus et aliis gratis non potcrat relinquere subjectum : et sic habebat iteram proprietatem et similitudinem rei naturalis, que numquam relingquit id in quo est. Tertio modo dicitur etiam gratia naturalis : quia per se causatur gratia a deitate que est, et erat altera naturarum in Christo : et hoc modo intelligit Auctor quod hie dict,

Ab w ergo quod objicitur, quod gratia est de consequentibus esse, potest dici, quod hoc verum est in aliis creaturis rationahbus, quae non sunt unite deitati in principio sui esse. Vel dicatur, quod hoc est verum quantum ad ordinem ra- tionis, qui est inter esse et bene esse : sed non oportet quod hoc sit secundum tempus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9