Text List

Articulus 10

Articulus 10

An Verbo potest dici humana natura concreta? et, An Verbum corporaliter divina gratia fuerit repletum ?

ARTICULUS X. An Verbo potest dici humana natura concreta? et, An Verbum corporaliter divina gratia fuerit repletum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 in fine: "Homo... ineffabile modo Verbo Dei est adjunctus atque connerus, etc."

Videtur autem, quod non concretus : quia 1. Concretum denominat subjectum ut accidens : unde videtur, quod alia istarum naturarum vergit in accidens.

2. Praeterea, Queritur de hoc quod dicitur, corporaliter repletus : quia corpus non est proprium subjectum divine gratiae : ergo Christus divina gratia non est corporaliter repletus.

Solutio Quidam dixerunt, quod humana natura in Christo vergit in accidens : et ideo non facit in eo personaliiatem, nec personam. Sed ego non audeo hoc dicere : tamen infra de hoc tractabitur. Sed hic dicendum, quod concretus capitur improprie pro unitus : et sic cessat objectio.

Av ariup dicendum, quod corporaliter replert dicitur quoad gratiam unionis: unio enim est ad corpus et ad animam. Licet ergo non sit subjectum corpus gra~ tiae in qua sunt habitus virtutum, tamen corpus Christi deitali unitum potest dici subjectum divine gratie: quia in ipso, ut dicit Apostolus, plenitudo deitatis habitavit corporaliter :,

Alii tamen voluerunt subtilius dicere, et minus ad propositum, dicentes quod sunt tres dimensiones gratia divine : quarum una est simplicitatis Dei, gratia cujus Deus est in omnibus, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, quasi protensione a puncto principii primi usque ad ultimum punctum creature novissime, secundum quod Deus est in omnibus essentialiter, presentialiter, et potentialiter : et ista est dimensio longitudinis per modum longitudinis per omnes gradus entium. Est autem dimensio per modum latitudinis, sed in longitudine magis contracta, secundum quam Deus per charitatem et gratiam inhabitatin Sanctis, de qua inhabitatione dicitur : Latum mandatum tuum nimis’. Tertio modo conjungit duos priores in Christo, et adjungit profundum soliditatis gratie unionis im esse persone: et sic quasi trina dimensione inhabitat in Christo, bina in Sanctis, et una in omnibus.

Alii exponunt, quod corporaliter dicitur hic figurative : quia umbra non est nisi ex objecto alicujus corporis quod stat’ ante lucem: unde in umbra hujus gralie Patres fuerunt : corpus aulem veritatis gratiae Christus : sed redemptio sequens est lumen.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10