Articulus 6
Articulus 6
Utrum semper obediendum est supervori ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium: "Ipsos humana-~ rum rerum gradus adverte, etc."
Et queruntur duo, quorum primum est, Utrum semper hoc verum est quod dicit Augustinus, quod superiori est obediendum, quando superior et inferior contraria preecipiunt ?
Ap PRIMUM Sic proceditur : 1. Super illud Apocal. n, 12 : "Et Angelo Pergamt Ecclesie scribe": dicit Glossa, "Non audeat Archiepiscopus super subditos Episcopi manum _ ponere sine eo." Ergo Archiepiscopus non potst contraria precipere Episcoporum subditis, ut videtur : ergo non est generaliter verum quod hic dicitur.
2. Item, Immediatior potestas magis influit quam mediata: sed inferior po testas est immediatior : ergo est fortior super subditos, quam superioris : ergo si contraria sint, standum est inferiori, et non superiori.
SED CONTRA : Boetius dicit, quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior et plus : ergo si contrarientur, necesse est cedere inferiorem.
Solutio. Dicendum, quod superior et inferior habent se duobus modis, scilicet ut in ordine ad se invicem, ita quod tota inferior exeat a superiori, sicut potestas Proconsulis a potestate Imperatoris, et Episcoporum a Papa: et tunc superior potestas remanet ordinaria et immediata omnibus subditis inferioribus : et in tali casu loquitur Augustinus hic, et non habet instantiam. Quandoque autem sic se habent ut ambae sint exeuntes ab una universali quae subdit inferiorem superiori in quibus vult, et in quibus vult non subdit : et tunc inferior potest aliquid praecipere quod superior non potest retractare et sic se habent potestas Episcopi et Archiepiscopi in comparatione ad Papam.
On this page