Text List

Articulus 11

Articulus 11

ARTICULUS XI.

Cum dicatur in symbolo, "Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine" an utrumque potest dict ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit : "Conceptus ergo et natus de Spiriiu sancto, etc,"

Symbolum enim non sic videtur habere, sed sic : "Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine."

Queritur ergo, Utrum convenienter utrumque potest attribui Spiritui sancto?

Et videtur quod non : quia 1. Ratione nativitatis dicitur Filius : unde si dicatur natus de Spiritu sancto, videbitur Filius esse Spiritus sancti.

2. Praeterea, Non sic operatus est Spiritus sanctus ad nativitatem sicut ad conceptionem quia in conceptione convertit, separavit, formavit, distinxit, et univit : ergo non debet ei atlribui.

Solutio Dicendum, quod congruentius attribuitur ei conceptio quam nativitas : amen unum propter altcrum potest attribui ei. Nec ex hoc sequitur, quod sit filius: quia natus de aliquo operante non ponit filiationem ad illum, sed potius natus de illo substantialiter. Vel, potest dici, quod est nativitas in utero quae est per informationem et infusionem anime, quam in conceptione fecit Spiritus sanctus: de qua dicitur, Matth. 1, 20 : Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est: et haec est nativitas que hic Spiritui sancto attribuitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11