Articulus 7
Articulus 7
Utrum potestati tyrannorum sit obediendum ?
Ultimo quaeritur de potestate tyran- norum, de quibus dicit Boetius, quod sunt invasores, et non habent potestatem nisi usurpatam, utrum sit eis obediendum vel non?
Videtur autem, quod sit eis obediendum : quia non est potestas nisi a Deo: et qui resistit potestati, Dei ordinationt resistit.
Item, de Nabuchodonosor constat, quod non habuit potestatem super Judeos nisi usurpatam : et tamen Jeremias suasit, quod obediretur ei.
Item, Pilatus super Dominum non habuit potestatem nisi usurpatam men Dominus dixit : "Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper": et obedivit ei quoad hoc quod non resistit.
Sep contra hoc videtur esse, quod usurpatum est id quod praeter ordinem juris est invasum : et illi non tenemur obedire, sed potius resistere, ne animam perdat invadendo non sua.
Similiter, crux portatur super barbaros invadentes jura et pacem Ecclesiae : ergo potestati talium est resistendum.
Solutio. Duplex est potestas, scilicet ordinata secundum gradus potestatis Ecclesie vel civilis juris : et huic potestati non est resistendum quoad obedientiam,. Est etiam potestas usurpata quae est po testas ministri quo cadit nos Dominus... et huic non est resistendum quoad hog. quod non sustineamus si Dominus velit ; sed bene possumus resistere quoad obe- dientiam, si possumus : talium enim. potestas iniqua est, et iniquitati semper est resistendum. Si tamen Dominus velit, flagellum sustinendum est : et quoad hoc loquuntur prime auctoritates : quia Dominus voluit flagellari Judos : et hoc revelatum fuit Jeremie. Et Dominus pacis posuit disciplinam pacis nostre immediate super Dominum nostrum Jesum Christum : et quoad hoc dixit, quod sibi datum erat desuper : et non quoad hoc quod juste imperaret Judeis-vel Domino Jesu Christo, qui erat Dominus seculorum, cui est honor et gloria in perpetua seculorum secula. Amen.
On this page