Prologus
Prologus
IN TERTIOM LIBRUM SENTENTIARUM. DE INCARNATIONE VERBI ALIISQUE AD HOC SPECTANTIBUS. PROLOGUS. Hujus voluminis continentia perstringitur sub compendio.
Hic enim rationis ordo postulat, ut qui in primo libro de inexplicabili mysterio summe Trinitatis irrefragabili Sanctorum attestatione aliquid disimus, ac deinde in secundo libro conditionis rerum ordinem, hominisque lapsum sub certis auctoritatis requlis insinuavimus - de ejus reparatione per gratiam mediatoris Dei et hominum perstita, atque humane redemptionis sacramentis, quibus contritiones hominis alligantur, ac vulnera peccatorum curantur, consequenter in tertio et in quarto libro disseramus : ul Samaritanus ad vulneratum ', medicus ad infirmum, gratia ad miserum accedat.
On this page