Text List

Articulus 1

Articulus 1

An idem sit assumere quod unire in incarnatione Filii Dei ?

ARTICULUS I. An idem sit assumere quod unire in incarnatione Filii Dei ?

Incidit hic questio ante Litteram quadruplicis membri: quorum primum est, Utrum idem sit assumere quod unire in incarnatione Filii Dei? Secundum, Utrum divina natura, abstracta personalitate, sit assumens vel uniens sibi, vel possit esse. Tertio, Utrum divina persona possit aliquid assumere sibi vel unire ? Quarto, Utrum assumptio per prius conveniat nature vel persone ?

Ad primum horum proceditur sic: Multipliciter assumitur aliquid: ad adjutorium, sicut uxor in gencratione filii: ad naturam, sicut semen assumit sibi attrahendo unde capiat augmentum, et unit sibi illud: et etiam assumptio in amicitiam et societatem. Et in omnibus illis modis semper est diversitas assumpti et assumentis. Ergo videtur, quod cum uniens sit unitum, quod haec sit differentia quam fere omnes faciunt, quod unitum est uniens, sed assumptum non est assumens: et haec differentia inter assumere et unire altribuitur Boctio, licet in libris suis non imveniatur, quod ego sciam.

Si forte dicatur, quod non est verum, quod uniens est unitum. Contra: Unitum facit unum cum co quod est unitum quia aliter non esset unitum : ergo unitum post unionem est unum ei cui unitum est: sed unitum est unibili: ergo haec est vera, Uniens est unitum.

SED CONTRA : 1. Assumptio idem est quod ad se sumptio. Cum autem dico ad se: aut intelligitur quod unitum sit, aut intelligitur quod juxta sit ad aliquid aliud quam quod constituat unum. Si primo modo, tunc ejusdem erit assumptio cujus unio est in incarnatione. Si secundo modo, tunc videtur natura esse assumpta ad aliud quam ad unionem, quod iterum falsum est.

2. Si forte dicatur, quod ista duo, scilicet assumere et unire se consequuntur secundum naturam : prius enim aliquid assumitur quam unitur : et hoc patet: quia nihil unitur, nisi prius assumptum quod propter hoc uniatur. Conrra : In incarnatione omnia simul facta sunt, scilicet separatio, conversio, unio in persona:ergo non est ponere unum prius alio, et ita nihil est quod dictum est.

Solutio Dicendum, quod differunt re et ratione in incarnatione assumere et unire, et assumptio et unio.

Et est eorum differentia in quatuor, quorum primum est secundum nomen: quia assumptio non est nisi diversi in substantia, et ratione, vel in numero: non enim dicitur, Assumo me cappatum : sed, Assumo cappam, vel veslimentum, vel assumo socium, vel amicum. Unio autem secundum suum nomen dicit unum vel subjecto vel identitate, sicut dicimus album unum vel unitum Socrati, si Socrates albus est, et dicimus esse idem illi.

Secunda differentia est in actu assumptionis, vel unionis: quoniam non omne quod assumitur, efficitur prope vel juxta: sed omne quod unitur, efficitur unum.

Tertia differentia est in assumptis et unitis : quoniam natura proprie erat assumpta: et cum natura humana semper maneat sub proprietatibus qu nulli alii conveniunt nature, distincta, non proprie est unita nisi forte in altero quod est hypostasis : sed hypostasis est unitum in se: et ita unio immediate respicit hypostasim, assumptio autem per se respicit naturam.

Quarta differentia sumitur ratione or- dinis inter duos actus, scilicet assumere, et unire: quia secundum rationem prius est assumere, quam unire assumptum. Sic ergo concedimus differentiam quae communiter assignatur, quod assumitur diversum, et unitur id quod est idem in persona.

Ad 1LLup autem quod contra objicitur, quod non sumitur hic natura nisi ad unionem, dicendum quod si vis fiat in hoc quod dicit ad unionem, ut intelligatur uniriin se et per se, falsum est, eo quod assumpta remaneat in se et per se distincta: quia natura humana non est natura divina, nec persona divina, nec est homo. Si autem large intelligatur ad unionem, id est, ad unionem tamquam ad finem, et in alio unitur licet non in se, tunc verum est quod assumptio nature est ad unionem hypostasis cujus est natura illa.

Ad aliud dicendum, quod licet non sit consequentia secundum tempus inter assumere et unire, consequuntur se tamen necessario ordine rei assumpte et unite : et illa consequentia sufficit ad demonstrandum differentiam assumptionis, et unionis. Assumptio enim dicit attractionem ab alio ad se: unde assumptio secundum perfectam sui rationem vel terminum a quo, salvatur in actu illo quo Spiritus sanctus separavit a reliquo sanguine gloriose Virginis quod in materiam cederet Christi corpori: non tamen in illo actu aliquo modo salvatur ratio unionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1