Articulus 2
Articulus 2
An abstracta personalitate, divina natura possit sibi aliquid unire ?
Secundo quaeritur, Utrum abstracta personalitate, divina natura possit sibi aliquid unire, vel assumere ?
Videtur autem quod sic. 1. Natura dicit aliquod unibile alteri, eo quod omnis natura alicujus natura est in quo est: persona autem non dicit quid alii unibile, sed potius ens perfectum in seipso: ergo natura magis videtur convenire alii, et sibi aliud unire quam persona.
2. Item, Nature convenit operari incarnationem, ut dicunt Sancti: ergo etiam convenit sibi ut se uniat operato et facto.
3. Praeterea, Intelligatur per impossibile non esse personas, sicut Judei et Pagani Deum intelligunt, adhuc_ erit Deus omnipotens: ergo ratione omnipotentia adhuc conveniet ei se unire. Siforte dicatur, quod unio non est opus omnipotentiae. Contra: Angelus probat posse fieri quod dicit Beate Virgini, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum': igitur hoc erit omnipotentiae proprium: et sic sequitur cum omnipotentia non abstrahatur a natura, etiam positis personis non esse, quod adhuc convenit ei incarnari.
4. Praeterea, Adhuc convenit ei diligere facturam suam: ergo adhuc movebitur dilectione adredemptionem hominis : ergo adhuc incarnabitur. Adhuc predelerminabit numerum electorum, et adhue intelliget quod conveniens sit illum numerum debere impleri: et quod ille qui per alium peccavit, per aliuin satisfacere poterit et hujusmodi. Cum igitur iste cause a Sanctis assignentur, quare incarnatus est Filius, et omnes salventur e€iam non intellectis personis, videtur, quod circumscriptis personis, adhuc naturee conveniat incarnari.
SED CONTRA : 1. Natura considerata est tripliciter, ut dicit Damascenus, aut nuda contemplatione, et sic est in anima tantum, vel in potentia, vel in specie, aut in atomo. In Specie autem universali est in omnibus atomis suis. Si igitur separatio ab ato- mo est separatio a persona, et e converso, videtur quod natura non secundum rem sit extra personam: sed numquam convenit ei assumere nisi ubi est secundum rem: ergo numquam convenit ei assumere nisi in persona: ergo nihil assumet circumscripta personalitate.
2. Item, Natura utin se considerata, non agit, nec patitur: quia actiones et passiones singularium perfectorum sunt : sed ad assumere exigitur agere: ergo non assumet secundum quod abstrahitur a personis.
3. Item, Assumere est post perfectum esse assumentis: quia nullus assumit sibi aliquid, nisi postquam est completus : cum igitur natura dicat quid incompletum quod completur in supposito vel re nature, natura non potest assumere.
4. Preeterea, Nihil assumit aliquid sibi nisi per modum per quem est: sed natura numquam est nisi inre nature: ergo non assumit nisiin re nature: hoc autem in divinis est persona: ergo tune non assumit nisi in persona.
Solutio Dicendum, quod aliud est circumscribere a natura omnem personalitatem, et circumscribere personalitatem hanc quam determinat fides, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si enim primo modo fiat circumscriptio personalitatis in natura divina, erit ipsa in intellectu tantum, et nihil aget nec assumet, et intelligetur per modum alicujus ordinabilis in alterum in quo sit secundum esse, quia intelligetur ordinabilis ad personam : et sic procedunt omnes objectiones ad hoc inductee, quod natura abstracta a personis non possit assumere. Si autem fiat abstractio a personalitate quam determinat fides in divinis, tunc adhuc remanet secundum intellectum Deus, ens unus in se rationalis natura, et discretus suis attributis ab omnibus aliis: et ita manebit in ratione persone, licet non manebit in ratione hujus persone vel illius: et illi convenit assumere, vel operari, et unire sibi ex sui omnipotentia quidquid voluerit. Sed verum est, quod ita non conveniens erit ordo redemptionis. Et hujus ratio est : quia abstracta personalitate quam distinguit fides in divinis, non remaneret personarum distinctio, licet remaneat persona una secundum substantiam perfectam et unam, et tales persone plures in divinis esse non possunt: quia pluribus talibus personis positis, sequeretur plures deos esse, quod non verum. Et ideo cum ad redemptionem exigatur distinctio personalis inter mittentem et missum, et inier satisfacientem et cui satisfit, non possunt tune salvari hujusmodi convenientia : quia idem personaliter esset mittens et missus, et satisfaciens et ille cui satisfactio exhiberetur. Unde dicendum, quod circumscripta personalitate fidei, in Deo salvatur adhuc potentia incarnandi, sed non convenicntia.
Ad PpRiMuM ergo dicendum, quod natura dicitur ut quid unibile alteri quod. est res sua sicut individuum suae nature: sed non dicit alteri natura vel persone unibile alterius nature.
Ad aliud dicendum, quod nature non convenit operari nisi assumpta persona, licet non oporteat supponere eam in persona hac vel illa distincta, ut fides supponit.
Ad aliud dicendum, quod non intellectis his personis, adhuc remanet ratio personalitatis in Deo: sed verum = est, quod non est eadem ratio personalitatis : quia relationibus non distingueretur a re ejusdem nature, sed attributis distingueretur a rebus aliarum naturarum : et ideo non est mirum si remanet omnipotens.
On this page