Text List

Articulus 3

Articulus 3

An assumere convenit persone divine: ?

ARTICULUS III. An assumere convenit persone divine: ?

Tertio quaeritur, Utrum assumere convenit persone diving ?

Videtur, quod non: quia i. Persona dicit quid distinctum incommunicabile + in assumptione autem unuin dicitur ad allteram et communicatio : ergo intellectus persone contrariatur assumptioni et unicni.

2- Tlem, Omnis unio quam facit natura est ad hoc ut unita stet in uno, quod ulterius aliinon uniatur, sicut unit elementa m humoribus, humorcs autem in complexione, et complexionem in membris similibus, similia in dissimilibus, ct dissimilia in corporis organici physici compositione, et corpus organicum cum anima habente diversitatem virium, ect ibi stat: ergo hoc est ultimum quod repugnat unibilitati: cum ergo hoc sit individuum nature vel persone : persona secundum rationem persone non est unibilis alii: cum igitur in divinis personis verissima sit ratio persone, videtur quod non sit unibilis secundum intellectum persone.

3. Item, Boetius dicit, quod "persona est individua substantia rationalis nature +" igitur cum individuum sit divisum ab aliis, sequitur quod de intcllectu suo ponat ab alius separationem : cum igitur separatio contrametur unioni, quae est ad alterum, persona sccundum intellectum repugnat unibilitati. Et hoc est contra omnes Sanctos et Doctores, dicentes personam magis posse assumere quam naturam.

4. Siforte diceretur, quod iste rationes probant, quod non debct ficri congruenter unlo persone quantum est ex parte assumentis, sed tamen Deus potest hoc facere ex omnipotentia sua: hoc nihil est dictum : quia Sancti multi assignant rationes, quare magis congruenter sit persona assumens quam natura.

5. Praeterea, Secundum hoc Deus posset aliquid contra rationem sue persone: et hoc non expediret ei: quia sic posset aliquid contra seipsum: dicit enim Anselmus, quod "qui potest quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest illud, tanto magis adversitas et perversitas possunt in Ulum."

6. Si propter hoc dicatur, quod iste rationes bene procederent, si persona ex parte suae personalitatis amitteret incommunicabilitatem per unionem : sed hoc non est ita, ideo sunt incommunicabiles sicut prius. Contra: Omnis unio sive unibilitas dicit communicationem vel communicabilitatem : sed unio non est nisi in persona, ut dicunt Sancti : ergo communio et communicabilitas sunt in persona, et sic niliil est quod dicitur.

SED CONTRA 1. Unio est ad redemptionem : ergo unio erit per modum illum qui conve~ nientissimus est redemptioni : redemptioni autem congruit, quod satisfaciens sit idem in persona eum debente, et non in natura: ergo unio debet fieri convenientissime in persona.

2. Item, Augustinus: "Mittitur qui ab alio est:" ergo mittitur in carnem qui ab alio est : sed non est ab alio nisi persona: ergo incarnatio precipue convenit persone.

Solutio Dicimus cum sanctis Patribus, quod persona unibilis est ex parte assumentis.

Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc verum est quia singularitas et incommunicabilitas sunt de intellectu persone : sed non omnis singularitas nec omnis incommunicabilitas, sed singularitas quae contrariatur ad in pluribus esse, et incommunicabilitas quae contrariatur unibilitati ad tertium consti- tuendum: et sic non amisit singularitatem divina persona: quia adhuc remansit una singularis persona non preedicabilis de pluribus in quibus esset, nec mutata in aliquod tertium, quin potius assumptum assumpsit in sui incommunicabilitatem et personalitatem xternam, ut idem esset in persona Deus et homo, et non quaternitas in divinis in numero hypostasium constitucretur, si utriusque nature hypostasis suam propriam haberet personalitatem, vel nova in Trinitate fieret, cum hypostasis aeterna cum hominis hypostasi tertiam constitueret personam.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod natura in omnibus unitis intendit unum ultimum, non unibile alii ad tertium constituendum, sicut factum fuit in omnibus quae ipsa ad personam unit: sed non intendit ut nihil illi in suam singularitatem et personalitatem uniatur : quia sic non assumeret potum, et cibum, et hujusmodi. Unde patet quod non contrariatur personalitati, quod aliquid uniatur sibi in personalitatem suam.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, individua substantia, ly individua dicit ab aliis separationem quae est contraria unioni et communicabilitati potentiae ad actum, et e contra: quia talis communicabilitas est ad tertium constituendum : sed non contrariatur unioni alicujus in eamdem singularilatem persone, ut prius habitum est.

Ad aliud dicendum, quod unio a Sanctis ponitur facta esse in persona: sed non talis quae singularitati contrarietur, vel novam inducat personalitatem.

Ad aliud dicendum, quod Deus posset aliquid contra rationem suae persone, si ita fieret unio, ut destrueretur personalilas : sic autem non fit, ut patet ex dictis.

Ad id quod objicitur, quod omnis unio dicit communicabilitatem, dicendum quod hoc falsum est si fiat vis in communicabilitate. Dupliciter enim aliquid dicitur communicabile proprie, tertio au- tem modo improprie. Communicabile enim dicitur per modum materiae communicatum ad alterum constituendum, sicut corpus communicabile est anime : et hoc communicabile ut pars communicabilis est. Secundo modo dicitur communicabile de pluribus quantum est de se, in quibus est vel potest esse, sicut natura cominunis. Et illi duo contrariantur personalitati sive singularitati. Tertio modo dicitur communicabile unibile gratia cujus communio fit ad proprietates alterius : et sic uniuntur et communicant hypostasis Dei et hominis : et haec hypostasis est illa: et quidquid convenit uni gratia hypostasis, convenit et alii. Unde dicimus, quod hic Deus est hic homo, et hic homo creavit stellas, et fuit ab aeterno, et hic Deus natus est de Virgine et passus sub Pontio Pilato.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3