Text List

Articulus 4

Articulus 4

An assumptio per prius convenit persone vel nature ?

ARTICULUS IV. An assumptio per prius convenit persone vel nature ?

Quarto, Queritur cui convenit per prius, utrum scilicet persone vel naturee ?

Videtur autem, quod nature : quia 1. Gratia cujus convenit creatio, gratia ejusdem convenit recreatio: sed creatio est gratia nature, ergo et recreatio. Si dicatur, quod prima est falsa. Probatur per simile ex superioribus, ubi dixit Augustinus,.quod quia in sapientia creaverat, in sapientia conveniebat fieri redemptionem.

2. Item, Incarnatio est opus communiter trium personarum, ut habitum est in anteriori distinclione : ergo videtur, quod etiam assumptio convenit nature per prius: quia quidquid est commune tribus, convenit eis gratia nature.

3. Item, Damascenus dicit, quod tota natura divina in una substantiarum hypostasium humanam naturam assumpsit : ergo hoc per prius convenit nature.

SED CONTRA : 1. Quidquid convenit alicui persone gratia nature, communiter convenit omnibus personis : si ergo incarnatio convenit persone gratia nature, convenit omnibus personis, quod falsum est : non ergo convenit gratia nature.

2. Praeterea, Omnes convenientes rationes Sanctorum assignantur penes propria vel appropriata persone : ergo videtur, quod opus incarnationis per prius convenit persone quam nature.

3. Item, JIli per prius convenit aliquid cui convenit in se et per se: sed nature non convenit incarnatio in se et per se, sed persone, ut ex prioribus prohatum est: ergo nature convenit per posterius, et persone per prius.

4. Item, Unio magis proprie attingit illud quod efficitur, quam quod non efficitur: natura autem non efficitur unum cum natura, sed hypostasis cum hypostasi: ergo videtur, quod unio per prius secundum rationem intelligentiae conveniat persone, quam nature.

Sed contra: Quecumque sunt indifferentia omnino secundum rem, quidquid convenit uni, convenit alteri, et gque primo si omnino secundum rem indifferentia sunt et eadem : sed natura divina et persona omnino secundum rem sunt indifferentia : ergo si incarnari convenit uni, eque primo etiam convenit alteri.

Solutio Dicendum, quod per prius secundum rationem intelligendi incarnari convenit persone quam nature : nec convenit nature in eo quod natura est, sed potius nature secundum quod est in persona hac, ques convenientiam ex sua relatione qua filius est, ponit ad missionem in carnem : aliter enim vel impossibile vel difficile esset solvere, quare Pater et Spiritus sanctus carnem non assumpserunt : et ideo dximus supra, quod incarnatio per hoc quod est missio in carnem, claudit in se relationem Filii per quam excluditur Pater et Spiritus sanctus ab incarnatione. Nec dicimus hic prius tempore, vel ex hoc quod natura secundum rem sit prior persona vel simplicior: sed quia inmodo attribuendi sic est: et ex illo modo attribuendi informatur ratio intelligendi : quia attributa nature sunt in divinis, licet re non differant: et ideo ratio intelligendi sic informata dicit per prius convenire persone quam essentiae vel nature.

Ad primum ergo dicendum, quod creare non dicit missionem sicut recreare hoc modo missionem dicit: et ideo quod est hic de opere, commune est, quia hoc misssionem non importat : sed unio includit in se relationem, et ideo communis non potest esse. Cum autem dicit Augustinus, quod in sapientia creavit, attenditur utrobique proprium Filii in suo appropriato quod est sapientia : sed hoc appropriatum non importat creatio secundum intellectum nominis.

Ad aliud dicendum, quod opus operans actum quod est actio ipsa, et opus Operatum quod est conjunctum ex corpore et anima, communia sunt: sed incarnatio non dicit hoc, sed potius carnis assumptionem in se, et illa non est communis propter relationem inclusam ipsius Filu.

Ad aliud dicendum, quod auctoritas Damasceni magis facit ad oppositum : quia dicit, quod in persona assumpsit, quasi significet ex modo loquendi quod hoe convenit ei gratia persona: hujus, non gratia sui.

Ad ultimum dicendum, quod licet nulla differentia realis sit essentiae et persone, tamen differunt in modo attribuendi eis ea quae nature sunt in divinis : quia essentia est communicabilis, persona incommunicabilis: essentia non generatur, persona verissime generatur : essen tia enim non distinguitur, et personae nature verissime distinguuntur, et essentia non generatur in talibus : ergo aliquid potest convenire per prius personae sicut incarnatio propter relationem inclusam, et per posterius essentia, et propter hoc quod non separatur a persona, nec distinguitur ab ipsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4