Text List

Articulus 5

Articulus 5

An natura assumpta sté secundum omnem modum nature qui est gquadruplex ?

ARTICULUS V. An natura assumpta sté secundum omnem modum nature qui est gquadruplex ?

Deinde, quaeritur de his quae dicuntur in Littera, et primo de hoc quod dicit, ibi, A, S1: "Formam ergo servi, id est, naturam servi, in suam accepit ille Deus personam."

Queritur enim hic, Secundum quam rationem nature dicatur natura assumpta ?

Ponit enim Boetius nature quatuor diffinitiones, quarum prima est hec: "Natura est earum rerum quae sunt, cum quoquomodo in intellectu capi possunt." Quoquomodo dicit propter Deum qui sua excellentia non perfecte capitur intellectu, et propter permixtam privationem in materia quam etiam ponit pro exemplo, et de his sunt etiam tempus et motus secundum- Avicennam. Secundum hunc modum natura quidem est quidquid est: sed hoc modo non sumitur natura, cum dicitur assumpta natura: quia si assumpsisset solum corpus hoc modo, naturam assumpsisset.

Secunda diffinitio: "Natura est vel quod facere vel quidem pati possit:" et hac convenit omnibus substantiis quibus agere et pati est proprium, et tales sunt tam corporales quam spirituales : et si in hac ratione naturam assumpsisset, iterum sufficeret solius corporis vel solus anime assumptio ad nature nostre sumptionem.

Tertia diffinito est : "Natura est principium motus per se et non per accidens :" haec enim non convenit nisi corporalibus substantiis. Christus autem non tantum corpus acceperat : ergo non accepit in hac ratione nature.

Quarta est; "Natura est unamquamque rem informans differentia specifica, aut differentia communis :" si ergo accepisset naturam humanam secundum hane acceptionem, videlur quod in omnibus hominibus accepisset, quod est contra Damascenum, qui dicit, quod non in specie consideratam accepit naturam, sed in atomo.

Si dicas, quod ipse accepit differentiam secundum quod est in hoc constituens esse. Apuuc conrra est : quia licet differentia facit esse formale, non tamen facit totum esse naturale. Christus autem et materiam nostram accepit : ergo videtur, quod nullo modo intellecto accepit naturam nostram.

Si forte dicatur, quod natura nostra est forma, tunc sequitur quod non assumpsisset corpus : quia idem Philosophus dicit, quod corpus non est forma, sed materia : ergo nec hoc modo accepit.

Si forte dicatur, quodnatura sumitur pro conjunctione duarum_ significationum nature, scilicet forme et materie, quemadmodum Magister dixit supra, quod nomine nature corpus et anima intelligitur, et hac conjuncta, ut Magister dixit. Contra hoc est, quod compositum dicitur magis res natures a Sanctis et Philosophis secundum naturam vel naturale.

Prareres quaeritur circa hoc, Utrum concedendum sit, quod assumpsit naturale nostrum, vel quod est secundum naturam. Naturale autem est id quod sequitur naturam in composito. Siigitur non assumpsit preecedens secundum intellectum, videtur quod nec consequens assumpsit.

Utrerivs quaeritur, Utrum concedendum sit, quod Filius assumpsit nostra. esscntiam ?

Videtur, quod sic : quia essentia nostra est corpus et anima : et illa assumpsit : ergo essentiam nostram assumpsit. Sed contra : Essentia est a qua est esse : sed omne compositum est : cum igitur compositum sit singulare hoc vel illud, et non assumpserit singulare, ut infra probabitur : videtur, quod non assumpserit nostrum esse : ergo nec essentiam nostram, ut videtur.

PrarerEs querebatur, Utrum assumpsit nostram humanitatem ?

Videtur, quod sic : quia humanitas est que facit verum hominem: cum igitur Christus sit verus homo, et hoc ex assumptione humane nature : videtur, quod ipse assumpserit nostram humanitatem. Sep conrra : Humanitas non est nisi in hoc homine vel illo: sed nec hune vel illum assumpsit : ergo humanitatem non assumpsit.

Solutio Dicendum sine prejudicio, quod Christus nostram naturam accepit secundum omnem diffinitionem quam ponit Boetius.

Si enim natura dicatur esse earum rerum quae quo quomodo intellectu capi possunt, tunc sicut ipse assumpsit omnem rem nostre nature : quia et substantiam, et accidentia naturalia, ut somnum et peenalitatem. Nec valet ratio quae objicitur in contrarium : quia non tantum dicitur Christus naturam nostram assumpsisse, sed etiam totam.

Si autem dicatur natura, quod agere et pati potest, iterum accepit : et licet aliquid de nostra natura scilicet carnem tantum, vel animam tantum accepisset : tamencum dicitur natura hominis, aliud est quam natura absolute dicta : quia natura hominis est tota natura hominis. Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur in contrarium.

Similiter si accipiatur natura tertio modoprout est principium motus et status per se et non per accidens, hoc modo iterum accepit eam : quia prout est principium nuturalium motuum et operationum.

Si quarto modo accipiatur, dicit Boetius, quod tam Catholici quam Nestorius in Christo duas dicunt esse naturas.

Sed male et contra intentionem accipitur differentia pro universali et specifica in communi: sed debet accipi pro differentia in isto particulari, et tunc debet distingui : quoniam sicut est in generatione quod quoddam generatur per se, quoddam per consequens, et per consequens consequitur ex generatione, sicut hic ab hoc generatur perse : sed quia hic suppositum est hominis, consequitur ex generatione hujus quod hoc sit homo, et ulterius quod hic habeat humanitatem, et quod sit animal discipline perceptibile, et hujusmodi. Ita dico de assumptione, quod assumptum proprie et per se est natura humana materialiter accepta, id est, in partibus quae sunt materiales ad formam totius, hoc est, ad esse hominis in ipso. Sed quia illud assumptum assumendo unitur, consequitur assumptionem sicut consequens quod sit specifica differentia in isto assumpto, id est, per assumptionem habita, et hoc modo potest concedi quod natura illo modo non tantum est in Christo, sed etiam assumpta : sicut ego dico non tantum hunc, sed etiam hominem generari, cum hic generatur: eo quod se habet sicut necessarium consequens ad generationem hujus, et est in hoc.

Ad Hoc quod quaeritur de divisione Philosophi, dicendum quod licet materia sit natura, et forma sit natura: neutra tamen illarum est tota natura hominis. Nec potest dici, quod corpus quod est materia hominis, et natura humana : nec etiam potest dici, Anima quae est forma corporis, et natura humana : quia cum dicitur, natura humana, intelligitur tota: et ideo corpus et anima sicut Magister supra dixit, intelligitur per na- turam humanam : et ideo ambe significationes conjunguntur in intellectu nature humane quam assumpsit Christus, quod probatur sic : Christus vero homo est in natura quam assumpsit : sed non est verus homo tantum in corpore, vel tantum in anima: igitur per intellectum nature humane comprehenditur utrumque.

Ad Hoc quod quaeritur de natura et naturali, dicendum quod secundum naturam dicitur multis modis, et similiter naturale.

Dicitur enim secundum naturam esse, quod convenit secundum aliquod principiorum nature, et quod convenit per potentiam naturalem : et sic secundum naturam hominis est rationalem esse, et secundum naturam hominis est intelligere. Et dicitur etiam secundum naturam esse, quod secundum viam quae est in naturam, est, sicut est per generationem vel secundum generationem. Et omnia hecassumpsit Christus, quae sic sunt secundum naturam, hoc modo quo diximus supra, quod assumere large sumptum dicitur de assumpto et de eo quod assequitur assumptum in quantum est in natura humana.

Naturale autem dicitur, vel a natura prima, vel a natura corrupta. Et si dicatur naturale a natura prima, id est, secundum primam institutionem, tunc omnia assumpsit naturalia : quia immortalitas non fuit de naturalibus, sed de gratuitis, ut dicit Augustinus. Si autem dicatur naturale a natura corrupta, tunc non assumpsit omnia nobis naturalia : quia naturale est nobis, quod nascimur filii ire : et hoc ipse non assumpsit, sed tantum assumpsit peenam ex culpa consequentem, licet non fuerit in ipso ex culpa consequens : quae tamen non fuisset nec in ipso nec in alio, nisi culpa precessisset. Hoc modo dicitur peenalitas nobis naturalis ab ipso assumpta, et non contracta.

2. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum assumpsit essentiam nostram ?

Dicendum, quod essentia potest sumi ab eo quod est in natura nostra, vel natura nostra: et sic sumendo naturam nostram, sumpsit essentiam. Si autem sumatur essentia pro eo a quo formaliter est esse hominis in quantum homo : tunc dicendum videtur, quod essentia est consequens assumptionem sicut et homo, et non dicetur assumpta sicut preeexistens ante assumptionem, sed sicut consequens assumptum, ut diximus prius.

3. Ap wp quod quaeritur de humanitate, dicendum quo! Magister dixit supra ', quod nomine humanitatis accipitur corpus et anima, et bene conceditur, quod hec humanitas est assumpta principaliter et primo. Siautem nomine humanitatis intelligitur forma hominis in quantum homo est, non: erit assumpta nisi eo modo quo totum dicitur assumptum, quod habetur in assumpto. Quia enim assumendo corpus et animam univit, consequitur ut id quod assumptum est per consequens sit homo, et homo habens est humanitatem, consequitur humanitas in assumpto: et aliter non video esse concedendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5