Articulus 6
Articulus 6
Utrum tota Trinitas sit operata susceptionem humane nature ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, 82: "Cum tota Lrinitas operata sit formationem suscepti hominis, etc."
Solutio Dicendum secundum communiter glossantes hujus verbi, suscepti hominis, id est, humane nature. Vel potest dici secundum preedicta, quod licet homo non susceptus sit, tamen id quod suscipitur, consequitur esse hominis eo quod suscipiendo unit corpus et animam et format et perficit : et ita licet non primo, tamen consequenter homo per susceptionem habetur a Filio Dei, et ipse est ille homo, eo quod unio facta estin hypostasi.
On this page