Text List

Articulus 7

Articulus 7

Per formam Dei quid intelligitur ?

ARTICULUS VII. Per formam Dei quid intelligitur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, A, §2: "Cum, inquit, de Christo audis qua forma Dei erat, etc."

Formam enim vocat tam naturam humanam quam naturam divinam. Et quaeritur ratio hujus.

1. Dicit enim Boetius in libro de Zrinitate: "Forma quae sine materia est, non poterit esse subjectuin, nec vere inesse materi : neque enim esset forma, sed imago. Ex his enim formis quae prater materiam sunt, iste forme venerunt que sunt in materia, et corpus afficiunt : nam ceteras quae in corporibus sunt, abutimur, formas vocantes dum imagines sunt : assimilantur enim formis his quae non sunt in materia constitute." Ex hoc accipitur, quod divina natura quae non est in materia, nec est subjectum alicujus, potest dici forma : humana autem natura non nisi abusive.

2. Praeterea, Humana natura dicitur in hoc libro a Magistro corpus et anima: corpus autem et anima nec forma est in materia, nec extra materiam : ergo videtur, quod non debeat dici forma.

Solutio Quidam dixerunt, quod humana natura in Christo dicitur forma, quasi foris manens. Sed quidquid sit de hoc, hoc modo non potest dici divina natura forma. Unde cum Augustinus videatur utrobique uno modo accipere nomen forme, Dicendum, quod actus forme multi sunt, sed principalis est facere esse illius forme proprium. Unde cum Christus verissime habeat esse Dei, dicitur in forma Dei manere : et cum verissime habeat esse hominis, dicitur manere in forma hominis.

Ad mw autem quod de Boetio objicitur, dicendum quod ipse loquitur ibi de formis, secundum quod descendunt a datoribus formarum qui sunt intelligentie secundum “Philosophos, et pricipue ab intelligentia prima. Unde forme ille theologice loquendo sunt idew, quarum imagines sunt forme quae sunt in mate - ria. Humana autem natura in Christo non sic dicitur forma, sed ab actu forme, qui est dare esse verum secundum naturam : et hoc esse utraque natura dedit in Christo: unde vere dicimus, quod ipse est homo, et quod ipse est Deus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7