Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quare dicit, Solum Verbum carnem Trinitas fecit ?

ARTICULUS VIII. Quare dicit, Solum Verbum carnem Trinitas fecit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, 1bi, A, § 2, sub finem : "Per hoc quod solum Verbum carnem Trinitas fecit."

Caro enim dicit partem hominis, vel etiam partem partis : cum igitur ille homo non sitcaro sua, nec cum Verbo potest dici vere caro sua.

Si autem dicitur, quod pars pro toto ponitur : tune quero, Quare ibi potius ponitur caro pro toto, quam anima, vel aliud ?

Solutio Dicendum, quod pars ponitur pro toto : sed hance partem duabus de causis specialiter posuit, quarum una est, ut excluderet errorem. Dixerunt enim quidam heretici Deum non unibilem carni propter passibilitatem carnis. Ideo ut Evangelista ‘ ostenderet hoc esse erroneum, non posuit partem nobiliorem, sed defectibiliorem. Alia ratio est, ut sciremus eum defectus poenarum nostrarum quae ipsum decent assumpsisse : quia maximus defectus noster quoad mortalitatem, et poenam, et dolorem, in carne est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8