Articulus 9
Articulus 9
Quae sit veritas humane nature ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, circa finem : "In quo sie veritas incommutabilis manet divine humaneque, etc."
Solutio Dicendum ad hoc breviter, quod veritas humane nature est de qua vere potest dici, Hac est natura hominis, vel pars essentialis nature : et similiter veritas nature divine de qua potest dici, quod haec est natura divina. Unde patet, quod peccatum non est de veritate humane nature. Quoniam hoc nec natura est, nec pars nature, sed praeter naturam etcontra naturam et corrampens bonum nature, quod est modus species et ordo et ideo hoc non assum psit Christus. Similiter poenalitas non est de veritate humane nature : quia sine illa vera est humana natura, sicut fuit in primo statu, et sicut erit in gloria: et ideo peena est assumpta cum natura de statu secundo, non primo, tamguam aliquid conjunctum nature : et hoc fuit conveniens propter modum redemptionis. Non est tamen posna contra veritatem sicut peccatum: quia causatur ex naturali quod est commixtio contrariorum pugnantium eit dissolubilium.
On this page