Text List

Articulus 10

Articulus 10

An assumptum necessario fuit natura, vel persona ?

ARTICULUS X. An assumptum necessario fuit natura, vel persona ?

"Nos autem omnis mendacii et contradictionis notam, etc."

Hic incidit questio de assumpto hoc, Utrum hoc necessario fuerit natura, vel persona ? Et si natura, Utrum aliquo modo assumptus est homo, et sic hic homo sit assumptus vel non?et, Quod inconveniens sequitur si dicatur, Persona est assumpta ?

AD primum sic proceditur : Videtur enim, quod natura non sit assumpta :

1. Nihil enim assumitur nisi quod est ante assumptionem : natura autem Christinon fuit ante assumptionem: ergo nonest assumpta. Prima patet per se. Secunva probatur ex hoc, quod Spiritus sanctus separando naturam et faciendo formavit et animavit et univit eam Filio, ut prius habitum est: ergo numquam fuit natura ante assumptionem.

2. Item, Assumptio fit ad uniendum sibi : natura autem nec unita fuit Filio, nec nature divine : ergo non fuit assumpta. Prima patet ex scriptis in Littera : quia assumptione Christus factus est unus : et ideo sepe assumptio in translatione ponitur loco unionis. SxcunDA autem probatur per hoc quod omne unitum est unum ei cui unitum est : humana autem natura nec est filius hominis, nec Filius Dei nec divina natura : ergo nulla unio est in ipsa. Cum igitur assumptio sit propter unionem, natura non videtur assumpta.

3. Item, Quecumque ejusdem separationis semper manent, uno tempore non sunt magis unita quam alio: natura divina et humana ejusdem separationis semper manent : ergo uno tempore non sunt magis unifa quam alio. Prosatio medic : quia prima per se patet. Quia ab initio divina natura numquam fuit humana, nec divina persona fuit humana natura, nec modo etiam sicut nec tunc ; ergo constat, quod semper est eadem separatio inter illa : ergo numquam assumitur vel unitur nec nature divine nec persone divine natura humana.

4. Item, Omne unitum alteri vel assumptum in unionem, acquirit proprietates illius cui unitur et a quo assumitur : humana natura numquam acquirit aliquam proprietatem nature divine nec persone divine: ergo neutri umquam unitur, et a neutro umquam assumitur. Prospatio mediew : PRIMA enim constat. Proprietates enim nature divine et divine persone sunt increatum, immortale, impassibile, et hujusmodi: et harum nulla participatur a natura humana.

Si hoc concedatur, contra hoc plurime sunt auctoritates quas adducit Littera.

1. Prima autem ratio est in contrarium sic : Quod nec assumptione nec unione est in Filio Dei, nullo modo est in ipso : igitur si una humana natura nec unione nec assumptione est in Filio Dei : ergo nullo modo est in ipso : sed est in ipso: ergo id quod est, ratione consequentis, unione vel assumptione erit in eo : non autem unione proprie, ut patet ex prius disputatis in principio istius distinctionis : ergo assumptione erit in ipso : ergo humana natura est assumpta.

2. Item, Assumptum est ad se sumptum :constat autem, quod humana natura est ad personam sumpta, quia est in persona : ergo humana natura est assumpta,

Et quia hoc omnes dicunt, sufficiunt rationes adducta.

Solutio Dicendum, quod humana natura est assumptum proprie et per se, et etiam unita aliquo modo: sed assumpia est primo et per se, unita autem in hyposiasi sua ad hypostasim divinam.

Ad primum ergo dicendum, quod humanam naturam in potentia naturali ecneedimus fuisse etiam antequam a Christo assumeretur : sed Christi natura non fuit antequam erat assumpta a Verbe. Nec valet hoc argumentum, Non fuit antequam assumeretur : ergo non potuit assumi : quia licet assumendo fecerit, tamen assumptio non privat naturam factam ; sicut si ego vestem ad me trahendo facerem, nihilominus factam attraherem : per hoc enim quod utrumgue est cum alio, scilicet facere et assumere, unum non destruitur ab alio.

Per hoc patet etiam solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod humana natura cum Deo vel Wilic Dei semper sit ejusdem separationis : quia licet numquam fuerit unum in se cum ipsa Byposiasi vel natura, tamen sosiquam assumota est,’consecrata et conjuncta fait nove modo Filio Dei, et natures divine in persona una: et hec est conjunctio quae potest esse in assumptione nature.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod divina natura non communicat proprietates suas humane natures inse : sed hoc non sufficit ad hoc quod non sit ibi assumptio : sufficit enim assumptioni, ut hypostasis humane nature participet proprietates Filii Dei et nature divine, ete converso hypostasis divina accipiat proprietates hypostasis humane, sicut ante dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10