Text List

Articulus 16

Articulus 16

ARTICULUS XVI. An anima absoluta a corpore persona sit?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Absoluta enim a corpore persona est, sicuti Angelus."

Absolute enim anima adhuc secundum suam diffinitivam substantiam est endelechia corporis organici physici vitam habentis in potentia : ergo videtur quod essentialis sit dependentia ei ad corpus : igitur non potest esse incommunicabilis alteri incommunicabilitati : ergo anima non est persona: et hoc concedunt omnes.

Si autem volumus sustinere Magistrum, tunc dicendum est, quod absoluta na sit ? a corpore dicitur duobus modis, scilicet absoluta, id est, divisa a corpore : et sic non est verum. Vel, absoluta a corpore, id est, ab ordine ad corpus : et tune loquitur Magister per hypothesim, scilicet si ponatur absolvi a dependentia quam habet ad corpus : quia tunc erit intelligentia quaedam de natura simili Angelorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16