Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS,

"Ex praemissis autem emergit quaestio, etc." Hic incipit pars illa in qua Magister incipit agere de consequentibus unionem.

Sunt autem consequentia quae consequuntur unionem, ut termini ipsius unionis, sicut Deum esse hominem, et e converso : et hominem et Deum” esse duo, vel unum: et unionem factam esse in natura, vel supposito, vel persona. Et de his consequentibus agit Magister primo.

Sunt etiam consequentia non ut termini, sed ut proprietates sic uniti, sicut est omniscientia, et esse caput Ecclesiae, et esse timentem timore naturali, et de merito, et hujusmodi, de quibus agit Magister postea.

Dividitur igitur in duas partes quarum prima agit de consequentibus unionem primo modo: et haec continet duas distinctiones. In secunda, agit de consequentibus unionem secundo modo : et haec incipit in distinctione VU, ibi, A, "Post praedicta inquiri debet, etc."

In prima harum sunt partes due : in quarum prima continet questionem hanc, Utrum debeat concedi, Homo vel hic homo factus est Deus, sicut e converso conceditur ? et, Quid predicetur, cum dicitur, Deus est homo, vel factus homo ? Et insuper in secunda parte continet distinctionem trium opinionum in hac questione, ibi, B, "Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione, etc."

Et haec ulterius dividitur in tres opiniones distinctas, quas facile est in Lié tera distinguere.

In secunda autem ponit Magister responsiones harum opinionum ad questionem factam: et haec incipit in distinctione VII, ibi, A, "Secundum primam vero dicitur, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus