Text List

Articulus 1

Articulus 1

An ista sit concedenda, Filius Dei factus est homo?

ARTICULUS I. An ista sit concedenda, Filius Dei factus est homo?

Incidit autem dubium hic circa primam partem prime distinctionis circa propositionem illam quam Magister dicit ab omnibus concessam, scilicet Deus factus est homo, vel Filius Det factus est homo, vel Deus est homo, vel Filius Dei est homo : quia in omnibus illis est ea~ dem ratio dubitationis.

Videtur autem, quod haec sit falsa, Deus factus est homo, vel Filius Dei fa- ctus est homo : quam tamen Magister dicit ab omnibus concessam.

4. Omne enim factum terminus est alicujus fieri quod ponitur cirea hoc quod factum est, vel circa aliquam partem nature ejus. Cum igitur dicitur, Filius Dei factus est homo, factus dicit terminum alicujus fieri quod virtute loculionis ponitur circa Filum Dei vel Deum : nullum autem fierl potest poni circa Deum vel Filium Dei : ergo locutio est falsa.

Si dicatur, quod non est inconveniens, quod aliquid fieri notetur poni circa Filium Dei. Contra : Omne quod fit, mutatur et est imperfectum: Deus autem non mutatur, nec est imperfectus ad aliquid : ergo non potest poni circa ipsum fieri. Item, Quod fit non est in permanentibus : ergo si Filius Dei fit, ipse non est, quod falsum est.

2. Item, Cum dicitur, Ferrum factum est cultellus, notatur ferrum fuisse subjectum fieri cultelli, sicut materia : ergo similiter cum dico, Filius Dei factus est homo, notatur virtute locutionis Filius Dei subjici ipsi fieri, sicut materia : et sic sequeretur, quod Filius Dei in homine Christo esset materialis, et homo formalis, quod absurdum est : ergo illa proposito est falsa.

3. Item, Omne factum est complementum ejus quod fit, et nullius alterius :igitur si Filius Dei factus est homo, ly homo vocabitur virtute locutionis complementum respectu Filii Dei fientis, quod falsum est : ergo illa proposito non est concedenda, ut videtur.

Uxrerius quaeritur de hac, Deus est homo, quam dicit ab omni opinione concessam.

Videtur enim esse falsa : 1. Nibil enim predicatur univoce de Deo et creatura: sed cum dicitur, Petrus est homo, Joannes est homo, predicatur homo univoce. Non debet ergo hac ratione de Deo predicari : ergo hee est falsa, Deus est homo.

2. Item, Si aliquid inest alicui, vel predicatur de aliquo, et non semper infuit, notat factam esse mutationem circa illud: Deus est homo, et non semper fuit homo : ergo ipse mutatus est ex hoc quod ipse homo est: hoc autem falsum est, quia Deus est incommutabilis : ergo Deus non est homo.

3. Item, Cum dicitur, Deus est homo : aut predicatur ly homo essentialiter de ly Deus, aut accidentaliter. Si accidentaliter. Contra : Dicit Avicenna, Quod in se est substantia, respectu nullius potest esse accidens : ergo a destructione consequentis, si respectu alicujus preedicatur ut accidens, in se non est substantia, qued falsum est : quia homo substantia est : ergo non potest accidentaliter pradicari. Si autem predicatur essentialiter de Deo, de necessitate convenit essentialiter omni supposito subjecti, sicut cum dicitur, homo est animal: quia animal preedicatur essentialiter de omni supposito hominis: ergo quodlibet suppositum Dei essct homo : sed Pater est suppositum Dei : ergo Pater est homo. Item, Spiritus sanctus est suppositum Dei : igitur Spiritus sanctus est homo, quod falsum est : ergo hac est falsa, Deus est homo, ex qua illa sequitur, ut videtur.

4. Item, In Yopicis quatuor genera predicatorum distinguuntur, scilicet accidentale conversum, et accidentale non conversum, substantiale conversum, et substantiale non conversum. Predicatio autem speciei et differentia reducuntur ad substantiale non conversum.

Queratur igitur, in quo istorum predicatorum sit predicatum istius propositionis, Deus est homo ? Si dicatur, quod in accidentali, aut in non converso, aut in converso. Si primo modo, tunc homo non debet predicari de Deo nisi denominative vel per inesse. Si autem posset fieri denominatio, tunc aut posset dici Deus non esse homo, sed humanatus, quod falsum est : aut deberet dici Deo inesse ut accidens, et non deberet dici homo, quod iterum falsum est. Si autem est predicatum accidentale conversum. Contra : Ulud conyertitur cum subjecto cum signo distributivo : sicut homo est risibile, possum dicere, omnis homo est risibilis, et omne risibile est homo. Si igitur dicimus sic, Deus est homo, et erit, Omnis homo Deus, quod falsum est : ergo non erit tale pradicatum. Praeterea, De tali pradicato dicit™ Boetius, quod manat de ipsis principiis essentialibus subjecti: ergo secundum hoc homo manat de principiis sicut passio Dei, quod absurdissimum est. Si autem est substantiale : aut conversum, aut non conversum. Si conversum : igitur erit homo diffinitio Dei, quod absurdum est, Si autem non est conversum, tunc erit genus, vel differentia, vel species. Sep conrra: In omnibus talibus preedicatis forma subjecti et forma predicati ponunt et dicunt coherentiam necessariam et naturalem et inferiorum et superiorum : deitas autem quae est forma subjecti, non ponit talem coherentiam cum forma predicati, sed potius disparationem : ergo non est tale predicatum : ergo haec locutio, Deus est homo, et Deus factus est homo, est falsa, ut videtur.

5. Item, Cum dicitur, Deus est homo, et cum dicitur, Petrus est homo, quecumque universaliter gratia suppositorum hominis de homine predicantur, omnia de subjecto dici possunt, ut homo est risibilis, et substantia, et hujusmodi, omnia dicuntur de Petro: ergo a simili cum dicitur, Deus est homo, omne quod de predicato universaliter predicatur, de subjecto dici potest : sed homo est creatus : ergo Deus est creatus. Item, homo est creatura : ergo Deus est creatura. Nec potest dici, quod hic incidit fallacia accidentis : quia creatura et creatus licet dicant accidens, tamen dicunt accidens inseparabile et propriam passionem universaliter consequentem hominem: et in talibus non incidit extraneum nec fallacia. Si dicatur, quod pas- sio quidem est exeuntis de nihilo, sed non hominis in quantum homo: hoc non impedit processum : quia cum dico, Petrus est homo, possum ulterius inferre, et homo est vitale, ergo Petrus : et homo est corporeum, ergo Petrus: et tamen ista non consequuntur hominem in quantum homo est, licet sequantur hominem universaliter, licet non solum hominem sequantu;. Si forte dicatur, quod haec est vera, Deus est creatus, et Deus est creatura : hoc nihil est: quia Magister negat eam infra, et dicit esse perfidiam Arii'. Praeterea, Si esset creatus : vel esset creatus a se, vel ab alio. Sia se. Conrra: Omne creans est : omne quod creatur, non est: ergo idem est et non est, quod falsum est. Si autem est creatus ab alio : ergo alius Deus creans est quam ipse, quod improbatum est in primo libro Sententiarum?.

Item, Cum dicitur, Deus est homo, quanta est illa propositio ?

Si dicitur, quod indefinita : tune recipiet signum universale, vel particulare. Si universale, tune sequitur, quod omnis Deus est incarnatus, quod falsum est, quia Pater incarnatus non est. Si autem non verificatur cum signo universali, tune verificabitur cum signo particular, et subcontraria erit secum vera : quia tunc erit in materia contingenti: ergo istee due erunt simul vere, quidam Deus est homo, quidam Deus non est homo: ergo et iste, Deus est homo, et Deus non est homo, per locum ab equipollentia particulari ad indefinitam.

Si forte dicatur, quod subjectum restringitur a predicato ad supponendum pro Filio tantum : hoc erit contra artem restrictionum, ubi probatur quod predicata non restringunt sua subjecta : quia aliter uno solo currente vel duobus, vel tribus tantum, haec esset vera, omnis homo currit : quia sensus esset, omnis homo currens currit, quod falsum est : ergo nihil est-dictum, quod preedicatum restringat subjectum.

Item, Cum dicitur, Deus est homo, in qua materia est ista propositio ?

Aut enim erit in naturali, aut impossibili sive remota, aut contingenti. Si in naturali : ergo predicatum semper convenit cum subjecto, subjecto existente : ergo ab aeterno fuit heec vera, Deus est homo, quia Deus fuit ab aeterno, quod falsum est. Si autem in materia remota : ergo predicatum non potest coherere subjecto : et significatur coherere : ergo locutio est falsa. Si autem in contingenti, tune potest separari predicatum a subjecto, et idem Deus in persona qui est homo, potest esse non homo : sicut idem in persona Petrus, potest esse albus, et potest non esse albus, quod falsum est: igitur illa locutio simpliciter debet negari.

Item, Duo sunt modi _ predicandi, scilicet per causam, et per coherentiam predicati cum subjecto. Per causam, sicut cum dicitur, sol calidus. Per cohzrentiam sicut dicitur, homo albus.

Et quaeratur quis istorum modorum sit in hac, cum dicitur, Deus est homo ? Si per causam, tunc sensus est, Deus est homo, id est, causa hominis: ergo secundum hoc potest dici leo et Angelus: quia est causa Angeli. Si secundo modo, tune humanitas coheret Deo : sed humanitas non est deitas : ergo forma extranea deitati est in Deo : quod esse non potest : quia sic esset compositus ex disparibus formis : quod est contra Hilarium dicentem : "Non ex disparibus est Deus qui spiritus est."

Uxrerivs quaeritur de conversis istarum propositionum, scilicet, homo factus est Deus, et, homo est Deus’: has enim conversas concedunt etiam istae opiniones : et ideo de ipsis oportet quee- rere, antequam ad distinguendum opiniones descendamus.

Queritur enim de hac primo, Homo factus est Deus. Videtur enim, quod sit falsa : quando enim aliquid fit, non est sub eadem forma in suo fieri et in suo facto esse : igitur cum sit in fieri, id est, in unione cum forma hominis, perfecta unione non est sub illa : et sic Christus non fuit homo quando unitus est, quod heresis est, quia hodie est verus homo, et semper fuit ex quo humanam naturam assumpsit.

Hem, Cum dicitur, Homo factus est Deus, notatur homo preexistere ante ipsum fieri, cujus terminus est factum esse: sicut dico, ferrum factus est cultellus: sed non fuit homo ante unionem: ergo cum hoc notatur, virtute locutionis illius, illa locutio erit falsa.

Quaeritur etiam de hac, Homo est Deus : aut hoc est virtute unionis, aut virtute coherentiae unionis. Si primo modo. Contra : Plus distant Deus et homo, quam affirmatio et negatio circa idem : siigitur nulla virtute conjungibilia sunt affirmatio et negatio circa idem, et secundum idem, nulla virtute erunt Deus et homo in eodem, et secundum eamdem hypostasim.

Si autem dicatur, quod verificatur propositio propter coherentiam terminorum, est ridiculum : quia deitas et humanitas sunt disparata.

Solutio Sine prajudicio propter errores hic se ingerentes oportet respondere adargumentationes predictas caute, ut omnino teneatur veritas fidei potius quam Aristoteles princeps Philosophorum : quia non est mirum si aliquid contra artem in se habeat incarnatio, que etiam ingenio per gratiam suffulto investigari non poterat : unde Joannes Baptista dicit : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens sol- vere corrigiam caleeamentorum ejus. Sslvabimus tamen artem quantum fieri possibile est.

Dico ergo, quod haec absque dubitatione concedenda est, ut dicit Magister, Deus factus est homo, et Filius Det factus est homo: eo quod illa duos sensus habet veritatis. Si enim ly factus determinet ly homo, vera est sub hoc sensu, Deus factus est homo, id est, Deus factus est homo, quifactus est : et haee omnibus statim apparet vera. Si igitur ly /actus referatur extra propositionem ad fieri cujus terminus est factus, ut sit sensus, Deus factus est homo, id est, aliquid factum est quo Deus est homo, quia unio facta est qua Deus est homo: tune iterum vera est, et factum ponit suum fieri circa id quod in unione subjiciebatur Spiritui sancto, et hoc fuit humana natura. Si autem ly factus poneret suum fieri circa Deum, vel Filium Dei, sic non concederetur, et in illo sensu procedit objectio. In medio autem sensu videtur explanari in Littera sic: Deus factus est homo, vel coepit esse homo, et non ccepit esse homo, nisi per hoc quod aliquid factum est per quod ipse tunc fuit homo, et ante hoc non fuit homo. Unde illa locutio cum in duplici sensu verificetur, conceditur ab omni opinione.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est fimile de hac, ferrum fit cultellus : quia ferrum est materia cultelli : quia materia de sui natura subjicitur ipsi fieri : ideo videtur de natura sua fieri poni circa ipsum : hoc autem non est ita in ista, Deus factus est homo, vel Filius Dei.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod factum est complementum ejus quod fit, quando feri notatur poni circa ipsum, ut in generatione naturali, vel motu : hic autem non est ita.

Ad id quod wlterius quaeritur de ista, Deus est homo, dicendum quod nihil predicatur univoce de Deo ut Deus est, et de creatura ut de creatura : quia bene concedo hoc, quod homo in eadem ratione predicatur de Christo ut de aliis. Et si objicitur per Joannem Damascenum, quod in Domino Jesu non est communem speciem invenire, supra solutum est ', ubi illa auctoritas est explanata.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio non procedit : quia non sequitur, si aliquid predicatur de Deo quod non semper predicabatur, quod ipse sit mutatus. Hac enim propositio, Aliquid convenit Deo quod non semper convenit, duas causas veritatis habet : quarum una est, si Deus mutatus est, vera est propositio. Secunda est, si aliquid mutatum est ad ipsum, iterum vera est : et tunc non sequitur, quod ipse sit mutatus, sed quod aliqu'd sit mutatum ad ipsum. Unde in argumentatione illa est peccatum consequentis, et est instantia, Deus est in hacanima creala modo essentialiter, prasentialiter, et polentialiter : et non semper infuit : ergo est mutatus : ita est etiam hic. Prater hoc sequitur, quod est cum homine Christo per unionem.

AD Atiup dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, ly homo predicatur essentialiter. Et ad hoc intelligendum est quiddam, quod cum dicitur, Deus est homo, vel Filius Dei est homo, subjicitur iste terminus, Deus, gratia suppositi, et non gratia significati per terminum : et hoc cogente predicato, ut infra probatur : sicut cum dicitur, homo currit, virtute pradicati iste terminus, homo, stat pro supposito cui convenit cursus : ita cum dicitur, Deus est homo, virtute predicati stat iste terminus, homo, pro supposito.

Et si objicitur, quod est contra artem, quod predicatum essentiale cogat terminum stare pro supposito : quia predicatum essentiale notat coherentiam ad significatum primo, et ad suppositum per consequens : cum enim dico, Socrates est animal, non dicitur, Socrates est animal, nisi per hoc quod est homo. Si, inquam, sic objiciatur, respondeo, quod hoc verum est in illis predicatis quae sumuntur a forma totius, quae est genus, vel species, vel differentia respectu subjecti : hoc autem priedicatum homo, cum dicitur, Deus est homo, non est tale predicatum quod sit essentiale subjecto, eo quod sit genus, species, vel differcntia : sed est essentiale ut factum essentiale per aliud : et ideo cogit subjectum stare pro eo in quo facta est unio, que facit ipsum pradicatum essentiale.

Et sic patet quod non sequitur, quod potest stare pro quolibet supposito : imo non appellabit nisi suppositum illud, in quo unio essentialis facta fuit: et tunc non sequitur, ergo Pater est homo, vel Spiritus sanctus est homo.

Ad aliud dicendum, quod ipsum reducitur ad predicatum essentiale non conversum, sed ratione jam dicta non potest inferri, Omnis Deus est homo, etiamsi grammatica admitteret hanc, omnis Deus: quia in secunda distinctione libri primi Sententiarum probatum est, quod ly Deus non recipit signum distributivum, vel particularem vel pluralem numerum.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa simpliciter dicenda, Deus est creatus, et Deus est creatura, nisi addatur deter— minatio, ut infra docebit Magister. Nec est simile, cum dicitur, Deus est homo : et, Homo est creatura: ergo Deus est creatura. Licet enim homo est creatura, tamen homo de intellectu suo non importat aliquod contrarium significato hujus termini, Deus : quinimo importat de intellectu suo unibile divine nature et deitati, et per hoc cogit hunc terminum, Deus, appellare suppositum Fil, ut dictum est prius : sed iste terminus, eveatus, vel factus, vel creatura, de suo intellectu importat hoc quod est commune Trinitati : quia facere, et creare sunt opera essentiae : et ideo respiciunt hunc ierminum, Deus, gratia significati : unde opposite ponuntur circa idem : ideo locutio est falsa. Nec valet si creaturain esse sequitur universaliter ad hominem esse, quod propter hoc de quo in aliquo casu predicatur homo, predicetur etiam creatura pro factura simpliciter. Et hoc ideo, quia homo non predicatur gratia sui, sed gratia unionis facte : non enim habet iste terminus, homo, a suo significato quod sit Deus, sed potius ab unione facta in hypostasi.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur. Deus est homo, non est propositio alicujus quantitatis : et hoc contingit propter naturam hujus termini, Deus, qui nec dicit universale nec singulare. Quod autem universale non dicat, patet: quia universale est in multis per intentionem, et divisum ab illis per esse : Deus autem habet significatum quidem communicabile pluribus, sed singulare in esse : quia tres persona secundum deitatem habent idem esse. Quod non sit singularis, patet : quia nullum singulare est communicabile pluribus, nec re, nec ratione : ergo non potest dici, quod sit alicujus quantitatis propositio : nec indefinita est, et ideo non procedunt rationes de particulari ad infinitam. Ne tamen videamur fugere rationem, dicendum quod hac est vera, Deus est homo : et heec est falsa, Deus non est homo. Sicut enim dicit Boetius, "Talia sunt subjecta, qualia predicata permiserint:" et haec tenet semper quoad hoc quod subjectum cogitur a predicate stare vel pro subjecto, vel pro supposito, vel pro utroque. Cum enim dicitur, homo currit, semper predicatum cogit subjectum stare pro supposito. Et similiter in negativa, quando dicitur, homo non currit. Ergo similiter cum dicitur, Deus est homo : cum pradicatum non sit essentiale subjecto per naturam, sed per unionem quae facta est in hypostasi, cogit subjectum stare pro supposito in quo facta est illa unio: igi- tur si negetur, negabitur ratione ejus— dem hypostasis : quia non respicit aliam nisi lam in qua facta est unio : ergo est ille duae, Deus est homo, et Deus non est homo, non oppouuntur nisi sicut afirmatio et negatio circa idem: cum igitur haec sit vera, Deus est homo, haec erit falsa, Deus non est homo.

Ad oc autem quod objicitur, quod predicata non restringunt subjecta, Dicendum, quod licet non restringant in numero suppositorum, restringunt tamen gratia significati vel suppositi, et cogant stare pro significato vel supposito, sicut patet in his, homo est dignissima creaturarum, et homo est animal, et homo currit : in quibus omnibus subjectum respicilur a praedicato, et propter hujusmodi respectum cogitur habere personalem vel non personalem supposilionem : et ita est in hac locutione, Deus est homo, praeter hoc solum quod ex natura significati hoc non habet predicatum isius iocutionis, sed ex unione quae facta est in hypostasi una tanium : et ideo non respicit subjectum nisi lantum gratia illius, et in negativa similiter. Et est simile, sicut si ponamus unum solum esse simum : sicut cum dicitur, homo est simus, vera est locutio, et respicitur subjectum gratia unius ilius, et appellat illum, et pro illo reddit locutionem veram. Quod verificatur hec, homo non est simus, hoc contingit ideo, quia non restringitur home, et in alic est secundum aliud esse: quod non est in Deo, vel in significato hujustermini, Deus.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, propositio est in materia naturali : sed dupliciter est aliquid in maieria naturali, scilicet ex coh#rentia naturali terminorum quam habent ex ordine suorum significatorum ad invicem, et exalio faciente cohaerere substantialiter qua per naturam sunt ab invicem separata, et sic est hic : unde etiam hujus simile in natura inveniri non potest.

Ad aliud dicendum, quod non est predicatio per causam, sed per essentiam, ut dictum est.

Ad id quod ulterius quaeritur de conversis, scilicet hac, Homo factus est Deus : videtur quibusdam non esse concedenda, eo quod sequi videtur, homo factus est Deus, ergo aliquis homo factus est Deus, vel ergo unus factus est Deus, et ita ambae improbatae sunt in distinctione praecedenti.

Sed videtur mihi sine prajudicio loquendo, quod Magister concedit eas, et etiam Augustinus ponit eas : et ideo sub distinclione recipi possunt: homo factus est Deus, ita quod ly factus determinet ly homo, ut sit sensus, homo factus est Deus, id est, homo qui factus est: et in hoc sensu non oportet quod homo praexstiterit, quia suum factum esse cum suo unitum esse fuit simul, et suum fieri cum suo uniri fuit simul. Similiter si ly factus referatur ad aliquod subintellectum extra propositionem, ut sit sensus, factum est quod homo est Deus, id est, aliquid factum est, id est, unio qua homo Deus est, vera erit.

Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod hoc verum est, quando fieri est successivum : quia tunc factum esse est in termino mutatio : sed non fuit ita in Christo, imo simul factum est totum virtute infinita Spiritus sancti. Vel dicatur, quod si feri distinguatur per in- tellectum a factum esse, tunc fier? non ponit hominem esse, sed potentiam hominis solum quae mutatur ad formam hominis, sed simul habetur unio et homo ad Deum, etideo utrumque remanet: quia non est unio in terminum, sed potius in singularitatem persone praexistentis.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum : quia ly Aomo non dicitur factus sicut materia, sed potius sicut terminus illius fieri quod importatur per terminum unionis: et illi ex parte assumptionis subjiciebatur natura, et terminata est unio in homine perfecto unito : non iia quod successive factum sit ibi tempore, sed ex parte ordinis naturalis prius est assumere corpus et animam, quam habere hominem unitum perfectum.

Ad id quod ulterius quaeritur de ista, Homo est Deus, dicendum quod illa absolute vera est.

Ad objectum autem contra, dicendum quod in aliquo magis distant affirmatio et negatio, in aliquo magis Deus et homo. Si enim attendatur natura oppositionis inter ens et non ens, simpliciter ma is opponuntur affirmatio et negatio quam Deus et homo, et ideo non verificantur simul, nec possunt coujungi : Deus autem et homo bene possunt conjungi. Si autem attendatur proportio dignitatis inter extrema, tunc magis distat Deus a quolibet creato, quam affirmatio et negatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1