Expositio Textus
Expositio Textus
"Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione, etc." Hic Magister aggreditur primam opinionem : et sicut mihi videtur, haec opinio dividitur in duas partes : in quarum prima ponuntur sue positiones, in secunExpositio textus. da suarum positionum confirmationes, ibi scilicet, C, "Et ne de suo sensu tantum logut putentur, etc."
Nota, quod quatuor positiones hujus opinionis possunt extrahi de Littera ex priori capitulo, in quo positiones ponun- tur : quarum prima est, quod homo sit assumptus : et hac extrahitur ex hoc quod dicit Magister, ibi, B, "Concedunt etiam ilium hominem assumpltum a Verbo, etc." Secunda est ibi, quod utraque ilarum propositionum vera sit, Deus faclus est homo, et e converso : et hee extrahitur, ibi, B, "Et ea ratione tradunt dictum esse, Deum hominem factum, etc." Tertia, quod Christus sit duo supposita, et non tantum due persone : et haec extrahitur de hoc quod dicit in principio capituli B, "Hominem quemdam ez anima rationali, etc." Et confirmatur per auctoritatem Augustini : "Utrumque unus: sed aliud propter Verbum, scilicet assumentem Deum, et aliud propter assumptum hominem." Quarta est, quod cum dicitur, Deus est homo vel hic homo, suppositum illud non habet nisi duas substantias in se, scilicet corporis et anime, et non est subsistens ex tribus : et illa extrahitur in fine capitul, ibi, B, "Cumgue dicunt illum hominem, etc." Haec enim positio quarta, causa est tertiae, quare dicunt Christam esse duo supposila : et ideo etiam eas hic conjunx:, licet tertia de principio primi capituli sumatur. Ex his autem sequilur quinta positio, qua respondent questiont facta illi qui sunt de ista opi— nione, scilicet quod cum dicitur, Filius Dei est homo, quod predicatur ibi aliquid, quia suppositum hominis unitum Verbo sive Filio Dei : quia suppositum est in duabus substantiis, scilicet anime et corporis.
On this page