Articulus 2
Articulus 2
Res naturae, suppositum, substantia, hypostasis, individuum, et persona, quomodo differunt ?
ARTICULUS II. Res naturae, suppositum, substantia, hypostasis, individuum, et persona, quomodo differunt ?
Sed hic incidit questio de tribus : quorum primum est, quae differentia sit inter rem nature, suppositum, hypostasim, substantiam, et individuum, et personam ? Secundum est, In quo illorum facta est unio, et in quo non? Tertium est, Utrum hoc verum est, quod Christus est duo vel unum? et, Que duo sit ipse Christus, si duo est ?
Ad PRimuM proceditur sic : Cum dicitur res nature, intelligitur dupliciter, hoc est, res intenta a natura, et constituta a nature actu ergo res nature est illa qua propinquior et immediatior est generationi : cumergo generet per se hic et nunc, non est res natu— re nisi aliquid constitutum per actum generationis in natura illa, scilicet hoc aliquid, et hoc est concedendum.
Utrerius cum dicitur, Petrus est homo, Joannes est homo, et Thomas est homo : commune est eis quod est homo, et una ratione est eis commune : ergo quilibet illoram similem alii habet respectum ad naturam communem quae significatur in homine. Ex ista ergo similitudine respectus causatur alia communitas proportionis ad unum, scilicet quod sicut unus supponitur nature communi, ita et alius : et ex isto accipiunt communitatem suppositi : ita quod unusquisque est suppositum hominis : ergo suppositum dicitur stans sub natura communi : et hoe est etiam concedendum.
Item, Quod stat sub natura communi, distinctum quidem est per materiam : sed cum sit suppositum, distinguibile est per accidentia individantia : cum igitur substantia sit proprie quae substat persone et accidentibus, substantia erit distincta per materiam hanc, distinguibilis autem per accidentia et non distincta per ea : et hoc etiam concedendum est.
Ulterivs, Individuum secundum Philosophum est distinctum collectione accidentium quae in alio non possunt inveniri : non tamen necessario est persona : quia individuum licet sit distinctum, non necessario est rationalis nature.
Et ideo persona adhuc est majoris concretionis, scilicet quod sit in dignitate naturali quae est rationalis nature, distinctum proprietate faciente ipsum incommunicabile tribus modis, scilicet quod non sit communicabile ut pars, sicut est anima et corpus: et quod non sit communicabile ut universale, sicut quod predicatur de multis : et quod non sit communicabile per unionem in singuJaritatem alterius, sicut diximus in precedenti distinctione : et hoc est concedendum.
On this page