Articulus 3
Articulus 3
In quo praedictorum facta est unio ?
1. Res nature non repugnat communicabilitati alicui : ergo videtur, quod non in illo necesse sit unio. Prosatio. In natura enim eo quod non repugnat com~ municabilitati, ideo in ea non fit unio: ergo nec in re nature, ut videtur.
Quod autem res nature communicabilitati non repugnet, patet. Res nature videtur esse compositum : sed compositum est unitum et assumptum, PropaTio. Supra sepe habuimus, quod assumpsit corpus et animam, et haec conjuncta. Cum igitur illa composita sint res nature, ut videtur, videtur quod unio non sit facta in re nature sicut nec in natura.
2. Eodem modo videtur, quod nec in supposito : quia suppositum dicit positum sub natura communi : sed aliquid positum est sub natura communi, quae est hominis natura in Christo : et illud non eodem ordine positum est sub natura divina: sicut enim se habent nature quibus substant supposita, ita se habent supposita quae ponuntur sub illis : sed nature sunt diverse : ergo et supposita diversa erunt, ut videtur.
3. Item, Diversarum naturarum ct non subalternatim positarum necessario diversa sunt supposita : ergo licet unite sunt nature in Christo, tamen quia diversitatem suam retinent, diversa supposita habebunt : et sic non erit unio in supposito.
4. Item, Quecumque sunt unum in supposito, istorum necessario est respectus unus ad naturam cui substat illud suppositum : ergo a destructione consequentis, quibus non est respectus unus ad naturam superiorem, illorum non est suppositum unum : sed hujus hominis et hujus Dei non est respectus unus ad naturam, sicut nec una natura est : ergo illorum non est unum suppositum : ergo non est unio in supposito.
6. Praeterea, Natura suppositi et ratio non repugnat communicabilitati per modum partis : si enim dicam, haec manus, pronomen, scilicet hee, dicit mihi suppositum manus : et tamen est pars hominis : ergo ratio suppositi non est ratio incommunicabilis : ergo videtur, quod tenet se ex parte natura, et non ex parte persone. Cum igitur unio facta sit in persona, videtur Christus esse duo supposita.
Ulterius quaeritur de individuo. Individuum enim videtur distingui collectione accidentium quae in alio inveniri non possunt : illa autem accidentia aut sunt nature, aut advenientia per accidens. Si nature sive naturalia sunt, sequitur (ut videtur) quod Christus non sit unum individuum. Proprietates enim naturales ejus quod est homo, non sunt proprieta— tes ejus quod est Filius Dei : ergo non communicant in individuantibus : ergo non sunt unum individuum.
Solutio Doctores moderni quasi om— nes sunt de opinione secunda, et non de prima : quia absque dubio rationabiliter sustineri non potest : tamen inductis Jam utitur rationibus supponens, quod hic homo non in quantum homo, sed demonstratus Christus, non constituitur ex duabus naturis et tribus substantiis, sed tantum ex duabus substantiis et una natura hominis, ita quod non fiat vis in ly ex: quia nulla opinio dicit, quod ibi fit compositio respectu alicujus tertii : sed exegitivam compositionem ponit in Christo homine haec secunda opinio : quia exegitiva tot habet in se substantias, quot exigit redemptor : redemptor autem et debet et potest : unde exigitur, quod habeat naturam qua debet, et hac est humana: et naturam qua potest, et haec est divina : et talem compositionem in Dei Filio ponere non est inconveniens : et ideo nolo solvere pro prima opinione, quia puto, quod falsa est.
Responsto ad primum, quod unio est in re nature hominis, et suppositi, et hypostasis, et individui, et persone. Si enim tantum esset in persona et non in aliis, oporteret, quod hic homo et hic Deus non essent unum, nisi tantum in personali proprietate : et hoc ridiculum est, scilicet quod non convenirent nisi in accidente quodam. Eodem modo si in ratione individui tantum unireniur, non essent unum per naturam, sed in acci~ dentium collectione tantum. Kodem modo si conveniant in hypostasi, et non re nature, convenientia crit in actu substandi nature : et hoc non est intelligibile, quod id quod est aliquid, non sit idem et unum cum illo hoc aliquid, cum supposita non sint diversa. Similiter non est intelligibile quomodo supposita sint diversa, et tamen hypostasis una. Et ulterius non potest intelligi, qualiter hypostasis sil diversa, et non individua. Et si individua ponantur diversa, non intelligitur qualiter persona una esse possit. Et ideo dico, quod Christus non assumpsit hominem nec suppositum, etc., sed oninia haec univit sibi in singularitatem persone. Et dico, quod res nature non est distincta per esse a Filio Dei, et est incommunicabilis incommunicabilitate Filii Dei, et non alia in Christo. In aliis autem est res nature incommunicabilis per hance materiam, sicut et suppositum, et individuum, et persona.
Ad aliud dicendum, quod supposita sunt unita : licet enim respectus non sit unus hujus hominis in quantum hic homo, ét hujus Dei in quantum hic Deus, ad naturam hominis et ad maturam Dei, non propter hoc minus suppositum hoc est illud suppositum : et ex hoc sequitur, quod ratione duplicis nature substet utrique nature : respectus cnim est in supposito non unde est hoc aliquid, sed etiam ex hoc quod est hoc aliquid hujus nature : et ideo variatur terminus ad naturam propter diversilatem naturarum in Christo : unde cum respectus ile suppositionis sit consequens suppositum, ex natura remanet diversitas in respectu, sicut in aliis accidentibus naturarum : sed tamen unio erit in hoc quod est suppositum.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, in Christo, quod sicut se habent na~ turae, etc. : quia in Christo diverse et distincte sunt nature, non tamen suppostta : et hoc causatur aliunde, scilicet ab unione. Sed vera est propositio in illis in quibus esse suppositi totum est natura una : sed hoc non est in Christo : imo in hoc errat ista opinio : quia esse hujus vel hujus suppositi non est a natura una, sed a duabus : quia iste homo habet esse hominis unite, et non confuse et permixte.
Ad aliud dicendum, quod non est verum, nisi ila nature remaneant a se invicem separate, ita quod non in unam hypostasim vel suppositum uniantur hoc non est verum in Christo, ut jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod quorum suppositum unum est, sit unus respectus ad naturam communem : quia si unum suppositum est per esse proprium in duabus naturis, tune duplici respectu subjicitur, et tamen unum remanet.
Ad aliud dicendum, quod suppositi ratio communicabilitati repugnat : quia illud est suppositum quod habet formam nature particulatam super hance materiam : et hoc est unum constitutum in se et divisum ab aliis. Cum igitur talia duo non sunt in Christo, oportet quod illud sit unum per esse Filii Dei : quia ipsum non est de natura, sed potius stans sub ipsa. Aliter enim vere predicaretur aliquid de hoc homine, quod non predicaretur de Filio Dei, quod est contra Augustinum. Est enim haec vera, hic homo est suppositum humane nature et res nature : unde oportet quod haec sit vera, Filius Dei est suppositum humane nature et res nature humane.
Ad id quod ulterius quaeritur de individuo, dico eodem modo, quod individua duo non sunt in Christo : licet enim proprietates non sint ewdem, sicut nec nature, tamen denominative predicantur de hoc homine, et de Filio Dei proprietates utriusque, Talis enim est illa unio (ut di- cit Augustinus) quae Deum faceret hominem, et hominem Deum : et proprietates unius de altero dici, et e converso : unde dicitur, Deus est natus, passus, lassus, dolens, et hujusmodi : et homo est creator, gubernator mundi, et omnia hujusmodi. Et ideo non est dicendum, quod Christus umquam fuerit hoc aliquid vel suppositum unum, vel individuum unitate et singularitate propria, quae esset nature humane : sed semper fuit hoc aliquid et unitate et singularitate persone divine.
On this page