Articulus 4
Articulus 4
An Christus aliquo modo sit duo ? et, An habuit tantum unum esse ?
Et videtur, quod sic : 1. Dicit enim Damascenus, quod differentia est causa numeri: ergo ad multitudinem differentiarum sequitur multitudo numeri: sed in Christo sunt duae differenti secundum esse et facientes esse : ergo faciunt duo esse: sed a pluralitate esse est aliquid duo, vel plura : ergo Christus est duo.
2. Item, Cassianus in sexto contra Nestorium dicit sic: "Quod spoosc0v paren— ti dicis nativitatem esse debere: ego Dominum nostrum Jesum Christum Suoosatov dico fuisse, et Patri pariter, et matri:" personarum enim diversitate reddit unicuique similitudinem suam parenti. Ex hoc etiam videtur, quod non tantum sint duo, sed etiam diverse persone.
Et videtur quod sic: quia esse est hypostasis : et tantum una est hypostasis : ergo tantum unum esse.
Item, Esse est completi et distincti : non autem est ibi nisi unus completus et distinctus : igitur tantum unum esse.
SED CONTRA : i. Non est intelligibile, qualiter due sunt essentiae facientes esse, et non nisi esse unum.
2. Praeterea, In hypostasi non est essentia nisi per esse : si ergo unum estesse, videtur tantum una esse essentia secundum naturam, quod falsum est.
Solutio Ad hoc sine prajudicio dit cendum, quod Christi esse in hypostas non est nisi unum quod fit a duabus naturis inconfuse unitis in hypostasi illa : eo quod nos ponimus secundum opinionem secundam, quod hic demonstratus constituitur ex tribus substantiis et duabus naturis: et hoc confirmatur auctoritate Boetii et Cassiani.
Dicit enim Boetius sic in libro de Duabus naturis in una persona Christi : "Bjus qui solus est Deus, natura, cum humana quae ab eo erat dissimilis, convenit : aique ita ex distantibus naturis una fiebat divinitatis et humanitatis copulatione persona Christi." Ex hoc accipitur, quod suppositum persone Christi supponitur in duabus naturis essentialiterin Christo existentibus.
Cassianus autem in sexto contra Nestorium dicit sic: "Idem Dominus noster Jesus Christus homo nascens et Deus, utriusque in se parentis habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est, humane matri reddidit similitudinem: et in eo quod Deus, Dei Patris habuit veritatem." ;
Sic igitur secundum predicta dico, guod unum est esse in Christo secundum comparationem ad hypostasim cujus est esse, licet hoc esse sift duarum essentiarum quae distinct manent, eo qued hoc esse istius est hoc esse alterus : et est mirabile ut unio fiat in esse, et non essentiis.
Dicendum ergo ad primum, quod differentia causa numeri est: sed in esse in eo quod esse est hypostasis, non est differentia nisi per naturam, eo quod unitur unum alteri, vel potius unum in alterum unitur.
Ad pictom Cassiani dicendum, quod ipse non intendit, quod Christus sit duae persone, sed quod per duas naturas ad duas personas referatur, quae sunt pater, et mater. Unde Christus non est duo, sed unum : quia nec due persona, nec dus hypostases, ut jam patet ex predictis.
Ad Hoc quod objicitur, quod non sit intelligibile, qualiter duarum essentiarum sit unum esse hypostasis, dicendum, quod hoc non est intelligibile, nisi intelligantur ille essentiae uniri, ita quod esse unius terminetur in esse quod facit altera, sicut est in Christo. Unde in natura huic non iavenitur simile.
Ad aliud dicendum, quod in hypostasi est essentia, et esse ipsius essentia, id est, esse quod dat essentiam hypostasi, at differunt sicut effectus et causa, unde ilia non est natura. Tamen guidam dicunt, quod esse esi unum, et duo. Duo numero essentiarum a quibus est, et unum numero hypostasis in qua est. Primum autem verius est : quia esse est singulare: nihil autem conveniens persone est singulare, nisi singularitate persons divine.
On this page