Text List

Articulus 5

Articulus 5

An in Christo sté unum esse simpliciter ?

ARTICULUS V. An in Christo sté unum esse simpliciter ?

Sed adhuc objicitur contra hoc: quia 1. Petrus non est esse Petri: ergo Christus etiam non est esse Christi: ergo videtur, quod esse est nature : ergo non est esse id quod est hypostasis, et in hypostasi tantum est unio : ergo non est UnUM ssse.

2. Item, Filius Dei est suum esse : hic homo non est suum esse : ergo aliud est esse hujus hominis in quantum hic homo, et aliud est esse Filii Dei in quantum hujusmodi: ergo non est unum esse, sed duo : non ergo factum est unum in esse.

SED CONTRA : Quaecumque duo sunt in esse simpliciter, ipsa sunt duo simpliciter : et quae cumque sunt duo simpliciter, ipsa non sunt tantum unum : ergo Filius Dei non est tantum unum, quod falsum est: et hoc est improbatum in precedenti distinctione.

Solutio Tenendo veritatem unionis factam esse in hypostasi, sicut est veritas, et secunda opinio dicit unum tantum esse, simpliciter est unum esse Christi : sed aliud est esse hujus simpliciter, et aliud est esse hujus secundum naturam hanc vel illam, et aliud est esse nature hujus vel illius. Esse enim hujus simpliciter est esse persone vel hypostasis, secundum quod est hypostasis : et hoc non est nisi unum in Christo. Et hoc patere potest ex hoc quod fides Catholica dicit unionem illam faclam in esse. Si enim in esse facta est, erit ipsa facta in esse aliquo, et non nisi in esse hypostasis : ergo esse hujus hypostasis ex unione illa est unum: quacumque enim uniuntur, sunt unum.

Item, Unius hypostasis non est nisi unum esse: sed Christus non est nisi hypostasis una : ergo Christus non habet nisi unum esse simpliciter : quia esse rei nature sive hypostasis, est esse totius : et hoc est simpliciter esse.

Esse autem secundum naturam hance vel illam, est esse acceptum in comparatione ad naturam facientem esse in hypostasi, eta parte illa geminatur esse in Christo. Est enim in eo esse nature humanitatis, et esse nature deitalis. Et si vellemus proprie dicere, tunc diceremus, quod haberet tali consideratione non duo esse, sed unum duplex in constituente esse.

Esse nature est esse quod habet naturain se: omnis enim res habet suum esse. Esse nature humane in Christo non est esse nature Dei, neque illa esse sunt duo sicut nature.

Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum, quod Christus non est suum esse: hoc accidit, non secundum quod est lypostasis nature divine, sed quia simplicitas est ibi omnimoda : haec autem non est in hypostasi hominis, quia illa hypostasis supponitur esse in duabus naturis et tribus substantiis.

Tamen sciendum, quod salvando istam opinionem, esset ibi duplex esse : quia ista dicit, quod supposito hoc homine non supponitur in eo nisi duplex substantia, carnis scilicet, et anime, et una natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5