Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Sunt autem et alii qui istis in parte consentiunt, etc."

Hic incipit secunda opinio quam fere omnes moderni defendunt : eo quod in ipsa magis exprimitur sacramentum unionis. Et habet duas partes: in quarum prima ponuntur suae positiones : et in secunda, probationes suarum positionum, ibi, E, "De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi, etc."

Sicut autem ex Littera prioris capituli colligi potest, quatuor sunt positiones istius, scilicet quod cum dicitur, hic homo, supponitur Christus in duabus na~ turis compositus ex tribus substantiis, scilicet carne, anima, et deitate: et extrahitur in principio capituli, ubi dicit : "Dicunt hominem illum non ex anima, etc" Secunda est, quod Christus sit unum tantum, et non duo ; et accipitur, ibi, "Non ut due essent persone, etc.," quia in veritate, sicut supra patuit, ad duo supposita esse, sequitur duas personas esse, cum nihil sit dictum, quod unio facta fuerit in proprietate personali tantum, et non in eo quod est persona. Tertia est, quod homo non sit assumptus, nec hic homo, nec persona: et hee accipitur, ibi, "Persona ergo quae prius erat simplex, etc.," quia non dicunt assumptum, id est, compositum ei nisi naturam. Quarta vero est, quod non dicitur absoiute persona illa facta nisi addatur secundum hominis naturam, vel facta est composita, vel hujusmodi : et haec extrahiturinde: "Nec famen persona illa debet dici facta persona, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus