Articulus 6
Articulus 6
An Christus possit dici compositus ?
Sunt autem pauca dubia contra hanc opinionem, ideo quod liquide contineat veritatem. Sed iamen dubium potest esse de prima sui positione, quod dicit Christum esse compositum.
i. Omne enim compositum compomentia sua unit in tertic : haec autem unio facta est In personam sternam : ergo non est compositus Christus.
2, item, In omni composito utrumque componentium est pars: deitas autem non potest dici pars: quia cum omnis pars minus aliquid sit suo tote, jam deitas haberet aliquid majus et melius, quod inconvenientissimum est.
Item, Cum omnis pars sit imperfecta respectu totius, jam deitas esset imperfecta, quod iterum faisum est.
Ad Hoc dicendum, quod ista opinio non acciptt compositionem secundum naturam, sed secundum nomen iantum, ul sit compositum idem quod cum alio positum in eodem quod fuit ante: licet hoc modo non omnino fuerit sicut nunc est ; et ite persona Christi est composita, quia modo est in duabus naturis, et tribus subsiantiis : unde haec opinic neulram naturarum dicit esse partem : guia deitas pars esse non potest, ut probant objectiones : humanitas autem licet habeat partes, non tamen est pars: quia omnis pars habet compartem, eo quod nulla una pars facit ictum : unde humanitas non potest esse pars.
On this page