Text List

Articulus 3

Articulus 3

An Christus sit unum vel duo supposita ?

ARTICULUS II. An Christus sit unum vel duo supposita ?

Circa auctoritates in quinto capitulo E inductas dubium oritur: quia ille videntur probare, quod Christus sit duo: et hoc est contra positionem illius opinionis supra dictam quae est, quod Christus non sit nisi unum: cum ipse nec sit duo supposita, nec due nature.

OxsicituR autem : 1. Sicut Augustinus dicit: "Aliud est verbum Dei, aliud homo."

Item, ibidem, "Aliud Filius hominis, aliud Filius Dei:" et cetere auctoritates ibi inducte.

2. Ad idem per rationem : Christus est unum unitate creata, et est unum unitate increata: et unitas creata non est unitas increata: ergo Christus est duo. Prosatio prime. Omnis res est una unitate forme : Christus autem est in forma increata : ergo ipse non est unum. Propatio secunde : quia creatum et increatum opponuntur : ergo unum non est aliud.

3. Item, Christus est aliquid in quo convenit cum matre, et Chrislus est aliquid in quo conyenit cum Patre: et id in quo convenit cum matre, non est id in quo convenit cum Patre: ergo Christus est duo. Et probantur propositiones eodem modo.

4. Item, Christus est aliquid passibile et mortale, quia homo qui est passibilis et mortalis: et est aliquid quod est impassibile et immortale, quia natura divina Christi: ergo Christus est duo. Si dicatur, quod non sequitur, Est passibile et mortale: ergo non est impassibile et immortale. Contra: Impassibile et immortale est, quod non est mortale nec passibile: passibile et mortale est, quod est passibile et mortale: ergo si sunt idem, id quod non est mortale et passibile, est mortale et passibile: hac contradictorie opponuntur: ergo contradictoria simul verificantur de eodem, quod non potest esse.

Solutio Ad haec et omnia hujusmodi sophismata dicendum, quod Christus vere est unum suppositum in duabus naturis subsistens, et ex tribus substantiis: quia haec est confessio Catholice fidei. Notanter autem dicitur, quod Christus est suppositum in duabus natu- ris. Unde suppositum predicatur de Christo in recto, natura autem in obliquo. Sic Filius Dei est homo, et Filtus Dei est humane nature. Et ex parte alterius nature similiter est sic: hic homo est Filius Dei, et hic homo est divine nature : etsi dicatur, quod hoc non est divina natura, sed accidit ei, et non per se: non enim hoc est ex natura secundum quod natura est, sed ex eo quod non differt in divinis persona et natura: et hoc patet ex eo quod licet in divinis natura sit suppositum, et e converso, non tamen quidquid convenit supposito, convenit nature : et hoc ideo est quia naturaineo quod natura est, non est suppositum in eo quod suppositum est: sed hoc contingit propter simplicitatem que est inter naturam et suppositum : et licet in divinis non incidit per avcidens aliquod predicatum, tamen non est immediata propositio, quando dicitur, Suppositum est natura: et minus est adhuc immediata propositio, quando dicitur, Hic homo est natura divina, demonstrato Christo: quia ibi sunt duo media, scilicet quod hic homo est Filius Dei, et Filius Dei differentiam ad naturam xternam non habet.

His visis, respondendum est ad objecta.

Ad prRimuM ergo dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod "aliud est Verbum," intelligit aliuwd secundum quod recte predicatum accipitur in conjunctione ad oblique predicatum in forma illius recti significatum : unde alind est Verbum, id est, Verbum in natura divina in quantum hujusmodi. Et ex hoc non sequitur, quod Christus sit simpliciter duo : sed sequitur, quod sit aliud et aliud secundum aliquid quod est in ipso : et hoe verum est, et non est contra hane opinionem.

Eodem modo patet solutio ad omnes auctoritates in illo capitulo inductas.

Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod haec est vera, quod Christus est unum unitate creata : et est vera, quod unitas ista non est illa unitas si accipiatur in abstracio, sicut procedit objectio: quia unitas erit natura quae facit unum unum vel forma : sed non sequitur ulterius : ergo Christus est duo : quia licet haec unitas vel forma non sit illa, tamen unum unius idem est cum uno alterius : quia unum dicit hypostasim, unitas autem formam dicit naturalem : et forme ille in Christo due fuerunt, et tamen unum tantum.

Ad aliud dicendum, quod Christus est aliquid in quo convenit cum maire, hee est vera, si debite intelligatur. Sensus autem est, quod Christus est unum in quo gratia nature convenit cum matre, et non gratia suppositi: quia suppositum Filii non est suppositum matris. Similiter haec est vera, Christus esi ali~ quid in quo convent cum Patre: et in eodem sensu, quia hypostasis Fili non est hypostasis Patris: sed natura Filii natura Patris est : sed ex hoc non sequitur. quod Christus sit due hypostases, sed quod una hypostasis existens in duabus naturis, in quarum altera convenit cum matre, etin altera cum Patre convenit.

Ad vuLttmorum dicendum, quod cum dicitur, Christus est aliquid passibile et aliquid impassibile, non accipitur adiguid eodem modo in utraque, Cum enim dicitur aliguid passibile, dicitly aliquid suppositum, et non naturam nisi oblique. Cum autem dicitur aliquid impassibile, dicit naturam in recto: et non dicit suppositum, nec oblique, nec recte: etideo non sequitur, quod sit duo, sed quod sit unum in duabus naturis. Ex hoc patet, quod non sunt contradictoria, esse aliquid passibile, et esse aliquid impassibile. Tamen licet haec negetur, divina natura est passibilis propter simplices, et quia composita falsa est : tamen distinguibilis est ex eo quod passibile potest esse adjectivum, et rem suam ponere circa divinam naturam, et tunc est falsa et composita : si autem sit substantivum et non ponit rem suam circa divi- nam naturam, sed circa ly aliguid quod subintelligitur : tune est vera, divina natura est passibile, id est, aliquid quod est passibile : quia ipsa est suppositum Filii Dei, quod suppositum est passibile Sed tune non valet, si ex hoc inferatur sic: Divina natura est passibile : ergo divina natura est passibilis : quia passibilis dicit formatum genus, scilicet masculinum vel femininum, et illud non claudit in se finitum subjectum quemadmodum neutrum, quod claudit in se finitam essentiam rei, quia finitati nullius sufficit res generalis subjecta: quod non est in formato genere quod quaerit rem suam ponere circa ens speciale: et ideo passibilis est adjectivum secundum Grammaticos: et non ita potest substantivari sicut passibile.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3