Articulus 4
Articulus 4
Quale unum est Christus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit circa finem capituli sequentis F, "Non quod ipse Filius Det et Filius hominis sit duo illa diversa, etc."
Sed querendum est, quale unum : et habito quale unum sit, quaeritur utrum ipse magis unum quam alia una naturalia ?
Ad primum proceditur sic : Beatus Bernardus in libro V de Consideratione distinguit novem modos unius sic dicens : "Est unitas quae collectiva potest dici, verbi causa, multi lapides faciunt acervum unum : et est unitas constitutiva cum multa membra unum corpus vel multe partes unumquodque totum constituunt. Est et conjugativa qua fit ut duo non duo sint, sed una caro. Est et natura qua anima et caro nascitur homo. Est iterum unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non divisibilis : sed unus sibimet nititur inveniri. Est consentanea cum per charitatem multorum hominum est cor unum, et anima una. Est et voliva cum anima volis omnibus adheret Deo, et unus spiritus est. Et est dignativa unitas qua limus noster Dei Verbo in unam assumptus est personam. Nonam autem dixerat unionem trium personarum in una natura deitatis." Ex hoc patet, quod Bernardus unum istud reducit quod est Christus ad. unitatem dignativam.
1. Ita dicit Apostolus ad Ephes. v, 32: "Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia". Keclesia autem immediaia sponsatione sponsatur in capite : ergo videtur, quod reducitur ad conjugativam.
2. Item, "Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea", exponunt Sancti de carne assumpta per Filium Dei.
3. Item, Apostolus, I ad Corinth. x1, 3: Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vireo Christi, Deus : videtur eamdem unionem innuere.
Solutio Dicendum in veritate, quod unitas dignativa est, et vocatur dignativa, quia per gratiam dignationis Dei ad nostram naturam haec unitas facta est, sicut supra habitum est . et hic habetur, quod homo ille ut in tantam singularitatem Fulii Dei assumeretur, gratia, et non natura, nec meritis habuit.
On this page