Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Christus sit magis unum, quam alia una naturalia ?

ARTICULUS V. An Christus sit magis unum, quam alia una naturalia ?

Secundo, Queritur de comparatione illus unionis ad ea quae per naturam uniuntur, quae multiplicitera Philosophis sunt distincta : sed breviter tangamus summam, et ad ordinem reducendo.

Distinguit autem Philosophus zm in unuin per se, et unum per accidens. Per accidens autem dicitur quatuor modis, scilicet duo accidentia, quorum unum accidit reliquo, ut navigator et musicus sunt unum : duw substantic sub uno accidente, ut Socrates et Plato sunt unum in musicum esse : unum accidens in duabus substantiis, et hoc dupliciter, vel sicut subjectum continetur sub alio subjecto, et tunc accidens potest comparari utrique, licet uni magis proprie, ut homo et homo musicus sunt unum : vel potest attribui accidens subjecto sine compara~ tione ad superius, ut iste homo est musicus. Primum et tertium et quartum modum ponit Philosophus in quarto Metaphysicorum. Secuendum autem licet non ponat, tamen innuit per exempla, per simile, per totum a minori, cum dicit quia musicus accidens utrique homini, et quia in uno per se ponit unum in genere, ut isosceles et isopleurus sunt una figura, licet non sint unus triangulus.

Unum autem per se novem habet modos, scilicet indivisibile, ut punctum vel unitas.

Continuatio, et hoc tripliciter, scilicet cujus partes copulantur ad eumdem terminum, vel cujus partes diverse conglutinantur per artificium : vel cujus partes colliguntur ad unum quod est origo eorum per naturam, sicut corpus organicum est unum colligatione partium ad principium, scilicet ad cor, quod (ut dicit Basilius) fundamentum est totus corporis. Signum autem unius est, quia motus ejus sit unus. Quia dicit Boetius, quod signum continui est, quod mota una parte, moveatur totum : et hoc intelligitur de motu locali: et hoc modo etiam dicuntur partes corporis unum, ut manus una, vel pes unus quod facile videtur, quia motus manus unus ctiam immoto brachio, et sic de aliis.

Tertius modus unius est, cujus subjectum non dividitur secundum formam. illa autem non dividuntur secundum formam, quorum forme non dividuntur secundum situm, et subjectum, aut primum, aut ultimum : sicut dicitur unum vinum, et unum aqua Item, Homogenea que si dividantur, remanet eadem forma in toto et in parte : et ideonon dividuntur secundum formam. Sed simpheia, ut aqua non dividitur secundum formam subjecti primi quod est materia simplex : quia elementa non sunt mixta, nec habent naturam mixtam ;: et ideo sunt homogenea in toto et in partibus in subjecto primo in ordine nature. Vinum autem et plumbum et oleum sunt unum secundum formam subjecti ultimi, quod est proximum forme speciel, sicut est mixtura quae una est in toto et in parti~- bus : licet non sint unum in forma subjecti primi quod est miscibilia media vini vel olei, quia illius primi subjecti quaedam pars est aqua, quaedam aer, quaedam terra, et quaedam ignis.

Quarto modo est unum in forma generis tantum quae non est totum esse : licet sit pars esse ipsorum, ct, licet differentias habeat diversas, quibus species eorum constituuntur, sicut homo, equus, canis : et juxta istum modum dicuntur unum materia, quorum species diverse sunt in natura : sed sunt transmutabilia ed invicem, sicut generabilia et corruptibilia sunt unum, ut dicit Boetius, eo quod. eorum est materia una, et species diverSa.

Quinto modo est unum, quod diffinitione est unum : et hoc respectu superioris, sicut augmentum et diminutio sunt unum, quia utrumque eorum est motus in quantitate : vel respectu inferioris, sicut diffinitio et diffinitum sunt unum.

Sexto modo est unum: quia nec tempore nec loco nec diffinitione dividitur : et precipue tale unum est substantia qua in divisione suorum substantialium est una.

Septimo modo est unum, quod non dividitur secundum formam, licet materiales partes habeat : ut unus homo unum est animal, cl unum ens est tnum ; licet per materiam dividatur utrumque.

Octavo dicitur unum, sicut diversa in agere et pati uniuntur in ordine ad formam unam: ut membra corporis organici ad actum vite, quiest anima, dicuntur unum.

Nono modo dicuntur unum, quorum substantia est una : et quia substantia dicitur tripliciter, scilicet materia et forma et compositum, ideo dicitur ille tribus modis.

Queratur igitur, Utrum Christus magis sit unum quam aliquid istorum unorum, ut ita dicam ?

Videtur quod sic : quia precipue unum inter ista est unum indivisibile, et unum forma naturali sicut compositum est unum : et tamen in illis quod convenit uni, non convenit alii : quia quod convenil puncto, non convenit unitati : vel quod convenit forme, non convenit materi : ergo cum quidquid quod convenit homini, conveniat Filio Dei, et e converso, videtur quod Christus sit magis unum quam illa.

Sed contra videtur, quod sit minus unum : quia

1. In natura est unitas compositi in materia et forma unitis. Et est unitas individui in individuantibus, quae plus distant, quam materia et forma: plus enim distant substantia et accidens, quam substantia et substantia : ergo minor est unio individui, quam unio materie et forme.

2. Item, Magis distant accidens et accidens ad dignitatem pertinens, quam accidens et accidens absolute : ergo minor est unio persone quam individui : quia individuum fit collectione accidentium, persona autem proprietate ad dignitatem pertinente : ergo videtur, quod minima sit unio persone.

Sed woc est contra beatum Bernardum, qui in libro V de Consideratione dicit sic: "Inter omnia quae recte unum dicuntur, arcem tenet unitas Trinitatis : quia tres persone una substantia sunt. Secundo loco illa precellit, qua e converso tres substantiae una in Christo persona sunt."

Item, ibidem, "Dico in Christo Verbum, animam, et carnem, sine confusione essentiarum unam esse personam, et item absque prejudicio personalis unitatis in sua numerositate manere, ?"

Videtur autem, quod ista unitas colligat duo simul, scilicet unionem anima et corporis, et unionem trium personarum in naiura divina : quia ita dicit Bernardus : "Nec negaverim hanc ad illud quogue genus unitatis pertinere, qua anima et caro unus est homo. Decuit enim familiarius similiusque cum hominis convenire constitutione, quod pro homine constitutum est sacramentum. Decuit et cum summa quae in Deo est unitate congruere : ut quomodo ibi tres persone una essentia, ita hic convenien— tissima quadam contrarietate tres esseniis sunt persona una,"

Solutio Dicendum, quod unum quo Christus est unum, ad nuliam unitatem naturalium reducitur, nec ad unum per se, nec ad unum per accidens. Nec mirum si Philosophi de ista unitate non cognoverunt, quae non nisi per gratiam et non per naturam est facta.

Et idec dico, quod tripliciter potest aitendi unitas. Uno modo scilicet in proportione conjunctorum : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas nature indivisibilis, et postea unitas natura per formam, et magis est in homogeneis, et minus in heterogeneis, et adhuc minus in conjunctis ex spirituali et corporali natura. Kt preecipue considerandum, quod secundum distantiam unitorum minor est unio. Potest etiam attendi virtus uniens: et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas trium substantiarum in Christo, et minor est unio naturalis : quia forma in naturalibus uniens est debilior, quam natura unicns personas, vel persona uniens naturas. Tertio modo potest attendi unio quantum ad ea quae consequuntur unitum : et sic maxima adhue est unitas Trinitatis guia ex illa quidquid substantialiter convenit uni, convenit et alteri, et e converso Adhuc minor est unitas naturalis quae est forme et materia : non enim ex unione illacum, quidquid forme convenit, materia convenit : et e converso.

Ad id ergo quod objicitur, quod minima est unio personalis, dico quod hoc sequeretur si non essct unio nisi in proprietate personali: sed sicut id in distinclione quinta deferminatum est’, unio haec est secundum esse hypostasis, quod es tesse hoc, vel quod est hic : etideo unto est in re nature, licet nature maneant distinctee. Objectio autem procedit, ac si unio individui et persone non essent nisi in accidentibus, sive proprietatibus individui et persone.

Ad Hoc autem quod objicitur de Bernardo, quod videtur esse media inter unitatem Trinitatis, et unionem anime cum corpore, dicendum quod hoc verum est quoad ultimas duas considerationes, et non quoad primam. Et quod hoc intendat, patet : quia sic in originali subjungit: "Ita haec unitas duarum consistens media unitatum, alteri succumbere, alteri preeminere cognoscitur, quantum superiore inferior, tantum superior inferiore. Taptam denique tamque expressam unionis vim in se prefert ea persona in qua Deus et homo unus est Christus, ut si duo illa de se invicem predices, erraveris, Deum videlicct hominem, et non hominem Deum vere catholiceque pronuntians. Non autem similiter vel carnem de anima, vel animam de carne, nisi absurdissime predicas, etsi similiter anima et caro unus sit homo." Quod autem non sit per virtutem unientis, patet ibidem, ubi dicit sic: "Nec mirum si non eque potens sit anima sua illa vitali etsi valida intentione connectere atque suis efflectibus constringere sibi carnem, ut sibi deitas hominem illum qui predestinatus est esse Filius Dei in virtute." Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5