Articulus 6
Articulus 6
An verum sit humanam naturam in Christo degenerare in accidens ?
Deinde quaeritur de tertia opinione que error est, quae tangitur, ibi, K, "Jn hac ergo sententia, etc."
Quidam enim, qui volunt esse de ista opinione, non dicunt quidem, quod accepit humanam naturam ut habitum : sed tamen dicunt, quod in Christo degenerat in accidens : et hoc sic probatur :
1. Accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem : humana autem natura adest et abest Filio Dei, qui non minus est Filius Dei : ergo humana natura Filio Dei est accidens.
2. Item, Accidens est quod advenit naturae jam complete : sed humana natura advenit Filio Dei jam completo in natura et persona : ergo humana natura in ipso est accidens.
3. Item, Accidens est quod predicatur denominative, et non substantia: non enim Socrates dicitur humanatus, sed dicitur homo : sed dicitur albatus, si albedo significatur inesse sibi ut in termino motus ad albedinem : cum igitur hic Christus dicitur humanatus, videtur guod humana natura insit per accidens.
4. Item, Accidens unitum alicui, non variat ipsum a natura propria : humana natura adveniens Filio Dei, non eum variavit : ergo est accidens, vel degenerat in accidens.
SED CONTRA : 1. Dicit Philosophus, Quod in se est substantia, nulli est accidens : sed humana natura in se est substantia: ergo nulli est accidens,
2. Item, Accidens aut est speciei, aut individui : speciei, ut propria passio : individui autem aut comparatur ad subjectum ut subjectum tantum, aut ad subjectum ut ad causam. Si igitur humana natura degenerat in accidens, erit accidens uno istoru:in medorum. Non primo modo: quia sic converteretur humana natura cum Filio Dei semper et ubique, quod falsum est. Nec secunde modo: quia Filius non est subjectum humane nature. Unde si natura humana esset in persona divina, tune persona divina esset humana natura, quod falsum est. Nec tertio modo : quia Filius Dei non dicit causam humane nature.
Solutio Ultimis rationibus est consentiendum, quod humana natura nullo modo est accidens, nec degenerat in accidens : nec antiqui dixerunt quod degenerat in accidens, sed quod vergit in accidens : et novelli vergi mutaverunt in degenerat, cum illa valde diversa sint. Videtur enim vergere in accidens propter convenientiam cum accidentis proprietate quadam, non propter accidentis naturam, scilicet quod potest abesse Filio Dei sine diminutione persone, et advenit ei sine augmento : quia bonitas nature humane nihil adjicit divine persone, sicut nec punctum lineae vel quantitati: sed absit quod degeneret, quia potius generosa fit.
On this page