Text List

Articulus 7

Articulus 7

An Christus congrue dicitur homo dominicus ?

ARTICULUS VII. An Christus congrue dicitur homo dominicus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M, "Non tamen congrue dicitur homo dominicus."

Contrarium enim videtur quod 1. 1 Reg. nun, 19, super illud : "Cognovit Elcana", dicit Glossa : "Quis hic nisi hoLib. mo dominicus, Dominus scilicet Jesus Christus."

2. item. Augustinus in Sermone Domini in monte: "Nulli licet ignorare regnum Dei, cum ejus unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam sensibiliter ef, visibiliter in homine dominico de ce~ lo venerit."

3. Item, Cassianus in sexto contra Nestorium: "Quamvis ergo cum ipsa confessione nostra ante Virginis partum atque conceptum dominicus homo non fuerit Christus : tamen quia te solitarius dicitur, homo Deus in Scripturis sacris sine exordio predicatur : et tanta hominis ac Dei unitas legitur, ut et homo Deo semper antea cowternus, et postea homini Deus compassus esse videatur."

1. Praterea, Damascenus sape dicit hominem de.ficatum : ergo et potest dici homo dominicus,

Si forte dicatur, quod dominicus nomen possessivum est, et ita signat rem nominis cui adjungitur esse possessam. Contras: Formam servilem accepit Christus, et servus Domini dicitur, Isa. uu, 43: Bece intelliget servus meus.

Solutio Non debet dici homo dominicus : sed debet dici, quod Christus homo dicit personam : et illa non fuit um- quam serva, licet servilem accepit naturam.

Quod autem ipse dicitur servus, non convenit ei gratia persone simpliciter, sed gratia natures quae est in persona: et ideo quia dominicus sonat servilem esse personam Christi, ideo retractat se Augustinus.

Dicitur tamen dominicus quandoque non possessivum, sed pro habente dominium, ut logicus qui habet logicam : et sic quidam dicunt eum dominicum, sed non debet extendi, quia magis proprie sonat personam servilem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7