Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Post haec inquiri debet, etc." Hic incipit pars illa quae est de convenientibus conjuncto ex unitate et unipili.

Sunt autem tria secundum Dionysium in omni perfecto uno consideranda, scilicet substantia, virtus, et operatio: et vocatur substantia compositum sive persona, virtus autem potentia naturalis ad actum vel passionem, operatio autem opus qued est hypostasis constitute et perfect secundum virtutem quae inest ei. Et ideo etiam proprictates Christi uniti sunt triplices. Aut enim sunt uniti secundum quod unitum est : et de illis agitur in prima parte. Aut sunt Christi secundum potentiam vel virtutem sumptam ex parte anime vel corporis: et de illis agitur in parte secunda, quae incipit, distinct. XH, ibi, A, "Praeterea sciendum est, Christum secundum hominem ab ipsa conceptione, etc." Et quod hoc verum sit, patet : quia ibi agit de sapientia et gratia Christi, quae insunt secundum potentiam sumptam in anima: et in distinct. XV agit de defectibus nostris assumptis, qui insunt secundum impotentiam sumptam ex parte corporis. Aut sunt etiam proprietates secundum opera sumpte : et de his agit in distinct. XVIII que incipit ibi, A, "De merito cliam Christi praetermittendum non est, etc." Et quod hoc etiam verum sit, patet : quia omnia quae ponuntur ibi, sunt de merito, de mediatione, et redemptione, et de morte quae fuit opus precellentissime fortitudinis: et ideo in illa finitur tractatus de incarnatione.

De proprietatibus igitur Christi hominisin quantum est Deus et homo, habetur in prima parte : et dividitur in duas partes. Quedam enim proprietates insunt ei in esse : quaedam autem non insunt ei, nisi secundum posse per intellectum, sicut est posse assumere alium, posse assumere in sexu muliebri. De his ergo que primo modo insunt, agit im primis quatuor distinctionibus, et etiam in primo capite quinte distinctionis quae est duodecima. De his vero qu secundo modo insunt, agit in alia parte duodccime distinctionis, ibi, B, "Solet autem queri, Utrum alium hominem, ete."

Proprietates quae insunt in esse, causantur a principiis essentialibus Christi. Illa autem aut sunt extrinseca, sicut pater et mater : aut intrinseca, ut utraque natura. Et ideo prior dividitur in tres partes : in quarum prima agitur de proprietatibus consequentibus Christum unitum secundum comparationem ad principium a quo sicut per generationem, sicut est nasci, vel bis nasci: et de istigs agitur in ista distinctione octava. Aut causantur a divina natura, sicut est honor, et adoratio, et hujusmodi: et de istis agit in distinct. EX, ibi, A, "Preterea investigare oporiet, ete." Aut consequuntur ipsum et humana natura : et de ilis est dicendum decima et undecima distinctione, et in primo capite duodecimee. Hac autem pars incipit ibi, dist. X, A, "Solet etiama quibusdam inquivi, etc."

In ista autem distinctione quae presentis est lectionis, sunt duo capitula, scilicet utrum debeat dici divinitas nata et concepta? Et, Utrum debeat dici Christus bis natus, ibi, B, "Queri etiam solet, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus