Articulus 1
Articulus 1
An divina natura sit nata et concepta ? et, Utrum natura humana sit nata? et, An possit dici, quod divina natura vel humana sit nata per consequens ?
ARTICULUS I. An divina natura sit nata et concepta ? et, Utrum natura humana sit nata? et, An possit dici, quod divina natura vel humana sit nata per consequens ?
Incidit autem hic dubium circa principium primi capituli, ubi dicit : "Videtur uligue non debere dici, scilicet de divina natura, quod nafa sit de Virgine."
Et multiplicatur questio, ut primo queratur, Si divina natura est nata et concepta ? Secundo, Si humana natura est in ipso nata? Tertio, Si divina vel humana etsi non primo, tamen per consequens debet dici nata vel concepta ?
Ad primum horum proceditur sic : 4. Haec conceditur, Divina natura est incarnata : sed nihil est incarnatum, nisi quod prius carne in utero Virginis est conceptum : ergo concedi debet divina natura esse concepta : nihil autem concipitur nisi quod nascitur, si natura non patiatur impedimentum : ergo debet concedi, quod divina natura est nata.
2. Item, Hilarius inlibro de Triniéate : "Nihil nisi natum habet Filius:" cum ergo hoc sit verum de aeterna generatione, potest etiam dici de temporali ; quia non in parte est natus de Virgine, et in parte non, sed totus.
3. Item, Aliter enim Oeoréxos mater ejus non diceretur : ergo debet concedi quod nata sit divina essentia in ipso.
4. Item, In Filio Dei secundum intellectum non sunt nisi duo, scilicet essenlia, et proprietas, licet ila duo in ipso sunt unum. Aut igitur incarnatus est ra— tione essentiw, aut ratione proprietatis, aut ratione utriusque. Non ratione pro= prietatis tantum : quia- hoc esset ridiculum, quod proprietas illa esset nata. Similiter non ratione essentiae tantum : quia sic Pater esset natus. Ergo ratione utriusque est natus : ergo divina essentia nata est.
5. Item, In inferioribus videmus, quod cum aliquis nascitur, omne quod in ipso est, nascitur cum ipso : ergo multo magis erit hoc in superioribus, in quibus est major simplicitas : cum igitur essentia sit in ipso, essentia videtur esse nata.
6. Item, In inferioribus quecumque in recto predicantur de nato, dicuntur nata, sicut et natus : ut, hic est natus, et hic est Petrus, et Petrus natus dicitur. Ergo et in superioribus quecumque in recto predicantur de Filio Dei, si Filius Dei dicitur natus, et ipsa dicentur nata : sed Filius Dei est divina essentia : ergo ipsa dicitur nata.
Videtur quod sic : quia 1. Natura humana incepit: et omne quod incepit, aut incepit per creationem, vel generationem : sed humana natura non incepit per creationem: ergo per generationem : ergo ipsa est nata vel genita.
2. Praterea, Nihil est genitum temporali generatione, nisi quod coepit in tempore : persona Christi non cceepit in tempore, ut jam probatum est sepius : ergo persona Christi non est nata in tempore: cum igitur aliquid natum sit de Beata Virgine, videtur quod oporteat naturam humanam esse nalam.
3. Item, Hoc est natum de Virgine, quod Spiritus Sancti operatione est fa— ctum : sed hoc est natura humana, non enim Spiritus sanctus fecit personam Christi : ergo humana natura est nata.
1. Nihil generatur nisi ens completum in natura illa: ens autem completum est suppositum : ergo quod generatur, est suppositum.
2. Item, Philosophus in VII prime philosophiae probat, quod non generatur materia, neque forma, sed totum compositum : cum igitur et materia et forma sunt compositum nature, nature non evi generari, nec nasci.
3. Hem, Non generatur nisiin quo generatio terminatur : generatio autem non terminatur nisi ad suppositum : non ergo nature proprie est generari, vel nascl.
Utrernivs quaeritur de tertio questionis articulo, scilicet, Utrum possit concedi de divina natura, quod ipsa sit nata per consequens ?
Videtur, quod sic : quia 1. Si dicam, Hic generat hunc per se, et hic est homo : possum ulterius inferre, ergo per consequens generat hominem: et homo est animal, et per consequens generat animal, ect sic de aliis. Cum igitar homo et animal dicant naturam hominis, videtur quod natura habeat generari ei nasci per consequens : ergo similiter de Filio Dei, hic generat hunc : et Ate est natura divina : ergo vicetur, quod per consequens generat navaram divinam.
2. Praeterea, Licet pes et manus et corpus non nascantur per se, tamen possumus convenienter dicere, quod nascuntur in isto nato, et sic ipsorum aliqua est nativitas ; ergo a simili licet natura divina non nascatur, videtur tamen quod possumus dicere, quod nascatur in Christo.
Solutio Dicendum, quod essentia divina nullo medo debet dici rata. Sicut enim diciturin Littera, nihil debet dici natum in tempore, quod non est natum in aeternitate, ne nomen filiationis ad aliud transeat, sicut in superioribus in prima et quarta distinctione est habitum. Et etiam ideo quia in nulla natura ita est, quod natura nascatur : sed nascitur hypostasis, sive substantia composita, sicut probatum est bene in objectionibus.
Ad primum ergo dicendum, quod verum quidem est, quod haec conceditur, quod divina natura esl incarnata, sub hoc sensu, quod divina natura est carni socicta in eadem persona, scilicet non sibi etin se secundum quod natura assumpsit carnem, sed assumpsit sibi in persona: undecum nativitas sit ejus quod in se et per se est incarnatum, divina natura non erit propter hoc nata.
Ad wem dicendum, quod nihil est incarnatum, nisi quod prius erat conceptum, sicut jam patet : quia non concipitur, nisi quod per se secundum rationem intelligendi unitur carni : et sic non est incarnata divina natura.
Ad aliud dicendum, quod Hilarius loquitur de aeterna generatione : et sensus est, "Nihil nisi natum," scilicet quod nascendo accepit. Sed hoc non potest dici de temporali : quia nascendo temporaliter, non accepit divinam naturam : et ideo etiam haec non est vera, quod sit nata, sic quod temporaliter accepta.
Ad Hoc quod objicitur, quod secundum hoc non diceretur geotdxo¢ sancta Virgo : dicendum, quod non sequitur : quia licet divina natura non sit nata, tamen Filius Dei et Deus est natus de ipsa.
Et si objicilur, quod Deus est nomen substantiw et nature : et si Deus natus est, divina natura nata est. Ruesponsio, quod licet ly Deus sit nomen substantia, tamen per actum notionalem sicut est nasci temporaliter et aeterne, quia utrumque supposito convenit, trahitur ad supponendum pro persona: et ideo tunc non sequitur, quod natura divina est nata. Si autem quaeritur probatio, quod nasci temporaliter sit notionale, revocetur ad memoriam quod supra dictum est de incarnatione, ubi ostensum est, quod generatio ewterna secundum intellectum clauditur in temporali.
Ad aliud dicendum, quod in Filio Dei est essentia, et est proprietas, et est persona: et haec non habent numeruin : quia essentia est persona, et proprietas : unde sicut dicimus, quod essentiae non est nasci, ita etiam dicimus, quod proprietatis non est nasci, sed persone quae secundum intellectum media est inter essentiam et proprietatem, et dicit hypostasim in se perfectam et subsistentem : licet enim in divinis propter omnimodam simplicitatem non differat essentia a persona et proprietate, non tamen supposito uno supponitur alterum, nec quidquid attribuitur uni attribuitur alteri.
Ad aliud dicendum, quod in inferioribus non potest dici, quod omne quod est in aliquo nascatur: proprie enim etiam non dicitur, quod totum nascitur in ipso: sed proprie dicitur, quod ipse nascitur in toto illo quod est in ipso. Unde illa ratio aut cx falsis, aut ex propriis procedit.
Ad aliuddicendum, quod in inferioribus licet omnia dicantur nata, quae praedicantur in recto, non tamen omnia dicuntur per se nata, sed quaedam per accidens, quaedam autem per consequens : de quibusdam autem dicitur, quod ipse natus est in illis, verbi gratia, hypostasis hujus per se: id quod subjecto unum est, per accidens, ut albus, longus, et hujusmodi: id autem quod est secunda substantia cui substat suppositum vel proprietas vel speciei vel generis, dicetur nalum per consequens: quia dicit Philosophus, quod animal universale aut nihil est, aut posterius est. Unde hic natus, et hic est homo, per consequens natus homo est: et homo est animal, per consequens est natum animal, et per consequens discipline susceptibile propter proprietatem speciei, per consequens vivum vel vitale propter generis proprietatem : et sic de aliis. Sed non sic est in Christo duabus rationibus. Una est, quia etsi divina natura predicetur de Filio Dei, hoc non contingit ex ratione persone, quia persona est : ncc ratione nature quia natura est : sed aliunde, scilicet ex omnimoda siimplicitate. Unde natura non est posterius persone, sed idem sub alio modo significandi. Secunda est magis ad propositum : quia scilicet in istis totum accipitur per generationem aliquo modo, sed sic non est in Christo: naturam enim ‘divinam non accepit per yeneratio-— nem temporalem, ut ante diximus.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum humana natura debeat dici nata ? Dicendum, quod secundum intcllectum nature qui positus est supra in Liftera, scilicet quod humana natura sit corpus et anima, non debet concedi : quia in nulla natura hoc verum est, sicut bene probant objectiones. Si autem humana natura diceretur universale speciei vel generis, posset dici quod natura ccculte operetur in his, et esset nata per consequens, sive per posterius.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod haec est falsa, Hoc est natum de Virgine quod Spiritus sancti opcratione est factum: quia persona nata est de Virgine, et tamen persona operatione Spiritus sancti non est facta. Unde ula ratio procedit ex falsis propositionibus.
On this page