Articulus 2
Articulus 2
An in Christo sit tantum una filiatio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit. ibi, A, civea principium : "Neres aliqua filiationis nomen habeat in humanitate, que tllud non teneat in divinitate."
i. In divs hypostasibus nulla est proprictas distinguons nisi relatio originis : ergo nulla est proprietas personalis nisi illa : sed ab una proprietate personali dicitur persona una : cum igitur proprictas haec in persona Filii sit filiatio Filii, tanc una persona unam solam habehbit filiationem.
2. Ttem, Ponamus aliquem generari active a patre, sicut mull: faciunt, et eumdem generar: passive a matre: ex hoc quod iste ahter gencratur a patre, et alter a matre, non fiunt in co diverse ilationes : sed una fillatione respectum ponit ad patrem ut ad gencrans active, et eumdem ad matrem ponit respectum secundum generationem passivam : ergo a simili Vilius diverso modo genitus a Patre oternaliter, et a matre temporaliter non habebit diversas filiationes.
3. Item, Ponamus unum habere decem filios - una paternitate refertur ad omnes secundum diversum respectum comparatos ad hunc: ergo diversus actus generationis non causat diversitatem originis.
4. Praeterea, In omni natura simile non potest inveniri, quod aliquid secundum camdcm partem etiam a diversis causis duas haheat proprietates ejusdem speciei : non enim due albedines insunt eidem secundum idem, nec due nigredimes etiam a diversis causis inducta, et similiter in anima non insunt due scientiae ejusdem rationis in eodem, nec due species hominis ad intelugendum hominem, e{ sic est in omnibus: ergo etiam impossibile est intelligere, qualiter hoc possit esse verum,
5. Si forte dicatur, quod alterius rationis est filiatio humana, et alterius rationis fiiatio divina: et ideo sunt due in eodem filiationes. Contra: Filiatio est constituens filium : et quidquid alterius rationis estin abstracto, est etiam alterius in concreto. Ista propositio non habet instantiam. Ergo si filiatio est alterius rationis, alterrus rationis est filius : sed filius unius rationis, et filius alterius rationis sunt duo filii: ergo Christus est duo filii, quod heresis est.
6. Item, Aut est sic alterius ralionis, quod sit equivocum illi, vel quod sit per prius et posterius dictum. Si a# quivocum: sequitur necessario, quod Christus sit alia et alia ratione filius. Si autem per prius et posterius dictum : cum non possit prius et posterius esse pariter aliquidcomimune, et quod nihilest commune Creatori et creature, erit hoc modo filiatio quod ista est filiatio imitando illam : ergo non recedit omnino a ratione ejus : igitur duce proprietates hoc modo similes sunt in eodein secundum idem, licet a diversis Causis : quia vero non contingit intelhgi vel imaginari (ponamus enim sapientiam increaiam et sapientiam creatam esse in eodem) adjective : non erit intelligibile, cam non recedant a ratione una communitatis secundum proportionem ad unum actum.
7. Praeterea, Ponamus unum magistrum hodie habere unum discipulum et cras alium et ita successive usque ad mille, oportebit secundum hoc, quod mille magistri generarentur in ipso, quod absardum est.
8. Item, Filiatio est proprietas personae secundum quod persona : persona aulem est tantum una, et unius persona ut persona, una est proprietas constitutiva tantum : ergo cum filius sit una persona, filius non habebit nisi unam filiationem.
SED CONTRA: 1. Generatio est causa relationis : sed in Christo non est una generalio: ergo nec una filiatio.
2. Praeterea, Filiatio est qua Filius refertur ad aliud : sed aeterna filiatione refertur ad Patrem, et non ad matrem: ergo erit alia relatio ad matrem: ergo alia filiatio.
Solutio Sine prejudicio dico, quod non est nisiuna filiatio Christi Filii Dei : quia non est intelligibile, qualiter iste due proprietates ejusdem rationis determinarent unam hypostasim : unde concedo priores rationes.
Ab ip quod contra objicitur, quod generatio est causa relationis : dicendum, quod hoc verum est, nisi sit relatio ejusdem rationis quam causare habet : si enim illa insit, non potest induci super illam alia, sed diversos respectus ejusdem inducit, scilicet quod pater vel filius respectu alicujus sit pater, respectu cujus non fuit. Sicut si ponamus aliquem esse album : et adveniunt ei cause inducentes albedinem, non inducent ei albedinem aliam, sed facient quod eadem albedo alia de causa etiam habeatur quam prius habebat.
Ad aliud dicendum, quod filiatio est proprietas causans respectum in relativo, et in eo quod est proprietas non respicit nisi cui inest, et est una : secundum id autem quod causat respectum, non respicit id in quo est sicut in subjecto, sed quaerit determinari extra: et ideo in una proprietate tot multiplicantur respectus, quot habet extra ad quae refertur : et ideo non sequitur, quod si aliquo respectu refertur ad patrem, et alio ad matrem, quod sint diverse proprietates filiationum in ipso. Nec est ista opinio nova, sed etiam scripta in scriptis aliorum Magistrorum.
On this page